eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3619. 1638 juni 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Misit ad me his diebus Chavigniacus2 unum e domesticis suis. Is dixit Joannem Waertium3 regis4 esse captivum, cum tamen eum in ducis Bernhardi5 esse potestate rex mihi dixisset. Nuper admodum esse captum; neque multas ex eo utilitates ad regem pervenisse, quales hostes percepissent ex longa captivitate Hornii6. Habere et nos viros insignes captivos. Neque regem a nobis ea occasione postulasse quicquam. Actum de liberando Hornio a Suedis cum Bavaro7 insciis Gallis ac ne nunc quidem satis se scire, quo in loco ea res esset.

    Ego, qui certi nihil de iis, quae cum Bavaro acta sunt, cognovissem, ita temperavi responsum, ut dicerem cum Bavaro nihil actum, nisi de danda ei pecunia. Metuere nos, ne captis suorum ducibus mutet sententiam. Itaque ad regis bonitatem nos confugere, non ut quicquam ei praescriberemus, sed ut eum oraremus, si qua se offerat occasio id faciendi, quod ipse ultro se velle dixit, cum hac transiret Tua Sublimitas, ea ne negligeretur.

    Nescio an mecum expostulare voluerint, quasi hoc peti suaserim. Certe non justa haec est querelae materia. Ceterum si ad me mittatur pactio, quae cum Bavaro est inita, videor nihil iniqui facturus, si orem, ut priusquam liberetur Waertius, cogatur Bavarus iis stare, quae de Hornio convenere.

    Ad eruditiores sermones delapsi sumus ego et ille, quem miserat Chavigniacus, inter cetera de Thuani historia8, quam et ipse laudabat, culpare tamen, quod initio ferme historiae dixisset ab Hispanis Caroli V tempore9 datum exemplum, quomodo exclusa pontificis auctoritate defendi servarique posset catholica religio, rectius facturum, si narrata re cogitandum hoc lectori reliquisset.

    Ego dixi optimo id factum animo, ut, si quando eveniret Galliae regibus, quod

    356

    evenisset Philippo Pulchro10, quod Henricis III11 et IV12, quod deinde Venetis, quam ad rem si quis unquam fieret ab Hispana factione pontifex vel alioqui favens Hispaniae aut crescentem in dies Hispani per Italiam vim metuens aut per beneficia ei obnoxius, non defuturus esset obtentus, vel ex foederibus, quae cum protestantibus rex Galliae coleret plane necessaria ceteris societatibus ab Hispano13 occupatis tum scirent Galli, quod huic malo pateret remedium. Neque alio ferme diversam fuisse causam Caroli Quinti, Philippi Pulchri aliorumque a causa protestantium, quam quod protestantes manente mali metu et ita exigente status publici quiete perpetuum id fecissent, quod apud illos alios fuerat temporarium.

    Haec ideo addere his literis volui, quod quaesita mihi videretur hujus sermonis materia non aliena ab his temporibus, cum pontifex14 hic Gallis aequior a vitae exitu non longe abesse credatur, ita ut et de vita ejus dubitans Galliae legatus15, ut certus fieret, invitis custodibus nuper in cubiculum ipsius irruperit; nec desint in aula imo et inter episcopos, qui, si quis fiat pontifex a Galliae rebus alienior, putent facto a Romana aula dissidio praeficiendum Galliae sacris patriarcham Gallum haud dubie non alium ei oneri destinantes quam eundem, qui regni curas nunc sustinet16.

    Certe in Italia retro labi res Gallorum multis argumentis liquet. Vix cardinali Valettae17 sunt duo millia, contra XII millia hostium Montisferratensis territorii reliquiis imminentia. Agitari matrimonium viduae Mantuanae18 cum cardinali Hispani19 multae ex Italia literae credi volunt. Ad Sabaudam20 autem missos pacis suasores ex Vienna et Madritio.

    Huc in aulam cardinalis Biquius21 de pace et indutiis acturus nondum venit. Sed multae eo pertinentes literae inter cardinales Riceliacum et Barberinum22 commeant: quas ipsi soli custodiunt.

    Nos a D. Chavigniaco nihildum responsi accepimus, quae de re eum, qui ad me missus fuerat, interpellavi. Venetus23, ut puto, Vienna exspectat responsum.

    Princeps Casimirus24 retinetur etiamnum in ora Massiliensi, ut Galli nunc vulgant, non tempestatibus eo perlatus, sed consilio explorandi locorum situs, demerendo25 Hispano, a quo classis Portugallicae praefectura ipsi data aut promissa est. Praetextus eum retinendi alius sumitur. In navi, qua ipse Genua venerat,

    357

    Hispani erant sex. Ea de causa a maritimae rei judicibus, qui hic sunt, navis et quae in navi erant confiscata. Utuntur enim eo jure Galli, ut navem, qua hostes vehuntur, praedam faciant. Merces tamen, quae in navi fuerant, non ut ex jure, sed quasi beneficio redditae Genuatibus. Itemque homines Genuates. Ceteri retinentur Seloni.

    Maii 17, ut hic numeramus, Goetsius26 persequente ipsum duce Vinariensi27 certus vitare praelium, donec majores ex Austria ac Tiroli copias acceperit, a Constantiae lacu retro cessit transiitque tenuem adhuc illis in locis Danubium. Transiit eundem insistens tergis et dux Vinariensis cum XIV millibus XVIII millia habente hoste. Sed Goetsius clam itinere alio quinque suorum millia partim equitem partim peditem misit ad propinqua Neuburgo, cum quibus conjuncturi se putantur qui per Rhaeticas Alpes descendunt Hispani hoc maxime consilio, ut Brissacum periculo eximant. Brissacum, si Longavillanus dux28 se conjunxisset cum Vinariensi, capi potuit; sed malunt Galli, ut videtur, amoto Vinariensi suis tantum copiis id oppidum aggredi certamque sibi facere possessionem. Ad dilectus illos, qui in Tirolis et Austriae fiunt partibus, CC M ducatorum ab Hispano pervenere. Ad milites alios ferme quinquies mille ex Helvetiis conscribendos pecuniae Lucernam missae. Nonnihil etiam ad ducem Lotharingum29. Dux Vinariensis praesidia satis magna in oppidis reliquit.

    Castilionaeus30 a 22 ad ultimum Maji oppidula quaedam et loca alia, quibus S. Audomari ambitur oppidum, vi aut deditione cepit: S. Pauli, S. Martini in Fraxinis, Pernam, munitionem quandam in ruinis Teruanae, nobilis olim urbis, arces Arquensem et Blandekensem, viam munitam, quae Atrebates a Flandris dispescit, Abbatiam Clarimariscam, Esperlecum, postremo et Casselam, olim Castellum Menapiorum, quo in oppido alimenta exercitui in duos menses reperta sunt. Nunc Castilionaeus habens secum XIV hominum millia et quaedam supplementa exspectans castra munit, paludes adjacentes siccat, amnem ab urbe abducit, ut obsessis adimat usum molarum amnicarum, in suburbio quodam castellum struit. Quae capta dixi oppida et loca non a militibus omnia, quaedam a rusticis defendebantur. Galli contra quam edictum ipsis fuerat incendiis ubique grassantes incommoda sibimet ipsis hospotia fecere.

    Dux Longavillanus decem ferme habet millia. Chausinum oppidulum metu ad deditionem compellere parat, inde rem majorem, Salinarum scilicet obsidionem, animo agitans.

    Vicecomes Turenae31 cum milite illo Leodiensi huc venturus dicitur et in Italiam mitti. De principe Condaeo32, de Lafortio33, de Brezaeo34 nihil intelligimus.

    358

    In Italia Hispani, qui Alexandriae praesidium habent, Parettum cepere.

    Protestantes Helvetii non desinunt clanculum commeatu juvare Vinariensem. Hostis multum copiae ad victum intra Constantiam habet.

    Rex Hispaniae, ut controversia de religione praecidatur, paratum se ostendit emere quae bona protestantes intra Vallem Telinam habent. Idem pecuniam mittit Rhaetis suae factionis, qua militem conducant ad compescendos eos, quibus praesentia displicent.

    Audio landgraviae35 millionem a Gallis annuum dari. Tantum ei lucri breves indutiae et ne producerentur metus peperere.

    Anglus legatus ordinarius36 spem mihi aliquam facit propriae pactionis cum Suedis, quae ad foedus illud commune viam struat.

    D. Spiringius37 praeceptum se habere negat a Tua Sublimitate solvendae mihi pecuniae pro tempore semestri jam elapso, quam tamen in antecessum mihi numerari Tua Sublimitas, ni fallor, voluerat. Rogo, ut mei in tantis sumptibus quotidianis habeatur, quae debet, ratio. Itinerum, quae feci impendia haud magna sunt. Pecuniae enim publicae, plane ut meae, parco.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginam38, regnum Tuamque Sublimitatem sospitet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Iunii novi Calendarii anni 1638.

    De Olivarii morte39 non perstat fama. Pater Josephus40 convalescit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 435; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 485.
    2 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    3 - Johan van Werth.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Gustaf Karlsson Horn.
    7 - Maximiliaan I van Beieren.
    8 - Het werk van de in 1617 overleden historicus Jacques Auguste de Thou Historiarum sui temporis pars prima, Parisiis, apud V.am M. Patissonii 1604; pars secunda, Parisiis, apud A. et H. Drouart 1606. De eerste volledige uitgave is die van 1609-1614: Jac. Augusti Thuani Historiarum sui temporis libri CXXV, Lutetiae, apud H. Drouart.
    9 - Thuani Historiae, ed. Drouart 1609-1614, p. 14.
    10 - Philips de Schone (1478-1506), aartshertog van Oostenrijk, hertog van Bourgondië, en na 1504 koning van Castilië.
    11 - Hendrik III van Frankrijk (1551-1589).
    12 - Hendrik IV van Frankrijk (1553-1610).
    13 - Philips IV.
    14 - Urbanus VIII.
    15 - François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    16 - De Richelieu.
    17 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    18 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    19 - De kardinaal-infant don Fernando.
    20 - Christine, hertogin van Savoye.
    21 - Allessandro kardinaal Bichi.
    22 - Antonio Barberini.
    23 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant te Parijs.
    24 - Jan II Kasimir.
    25 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: ‘demovendo’.
    26 - Johann, graaf van Götz.
    27 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    28 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    29 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    30 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    31 - Henri de la Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    32 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    33 - Jacques-Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    34 - Urbain de Maille, markies van Brezé.
    35 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    36 - John Scudamore.
    37 - Petter Spiring Silvercrona.
    38 - Christina van Zweden.
    39 - Gaspar de Guzmán, graaf-hertog van Olivarés.
    40 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-.