Illustrissime Domine,
A sacris incipiam. Rex2 edicto3 vetuit, ne quae hinc pecuniae aut literae pecunias solvi mandantes Romam mittantur ad comparandas bullas de episcopatibus, sacerdotiis, beneficiis, ideo quod supra pacta vetera onera ista petitoribus augeantur, aliaeque tricae addantur ab aulae romanae lucro sine lege modoque inhiantis ingenio. Id edictum hodie magno consensu gaudioque parlamenti probabitur ac vulgabitur. Puto ad haec terriculamenta cessuros romanos Gallorum postulatis.
Alioqui docent nos historiae saepe ex talibus initiis ventum ad pertinaciora dissidia. Sed sicut haec res bonae spei aliquid videtur ostendere, ita viris cordatis mire displicet quae cum magna pompa in hac urbe celebratur propagandae fidei congregatio, ad quam ex omnibus Galliae oppidis locisque adferuntur monachorum, ac capucinorum maxime, diligentia quaecunque Roma hic optet fieri.
Ad S. Audomari oppidum minus bene procedit obsidio, quanquam munito jam castrorum ambitu, propter magnas et profundas, quae intercedunt, paludes. Per eas 7 Junij die naviculis XL homines mille quingenti in oppidum penetravere; eo ipso nocturno tempore missae cohortes Gallorum sive regimenta duo, ut locum quendam idoneum antecaperent, tarditatis suae et longioris ambitus culpa in hostium septem millia, quibus ductor princeps Thomas4, inciderunt ac ferme omnes aut capti sunt aut interfecti. Narrationem ejus rei, ita ut hic levando malo editur5, mitto. Aucto praesidio augeri debuit et numerus obsidentium. Itaque Teruanam jam venit regio jussu Lafortius6 cum 8 peditum, 2 equitum millibus. Ipsi Castilionaeo7 putantur esse 10 peditum, 4 equitum millia.
Apud Retelam Bressaeus8 manet. Campaniae propinqua contra Lotharingum9 tuetur vicecomes Turenae10. Princeps Condaeus11 Fontarabiam armis petere nuntiatur.
385
Ac in Italia ingens hostium vis. Obsident Vercellas 12 peditum, 4 equitum millia. Alius decem millium exercitus in campo propinquo tenet. Galli sociique in illis partibus decem peditum, duo equitum millia in apertum possunt educere.
Vidua Mantuana12 magis magisque suspecta est ad Hispanos se vertere. Sabaudi vidua13 constat in Galliae cultu, sed multum turbatur studiis suae nobilitatis aversis ab hoc bello, cujus mala sentiunt, bona nulla sperant.
Brisacum ut claudatur, sive ad vim veniendum est sive fames exspectanda, magno habet opus exercitu. Itaque exspectamus, quantis cum copiis se duci Vinariensi14 adjuncturus sit Longavillanus15, optandaque concordia aequatis imperiis.
Johannes Waertius16 et Enchefortius17 a cardinali18 opiparo convivio, cui et frater regius19 adfuit, excepti sunt. Circumlata pocula cum voto pacis.
Pro literis Excellentiae vestrae ad me datis 5 Junij20 gratias habeo exspectoque nuntios de pecunia Gallica, quae numerari debet Amstelodami, deque transitu copiarum e Suedia. Nam naves equiti ferendo jam perlatas in mare Balticum spero.
Galasius21, si ei tempus detur, brevi refovebit22 attritum exercitum. Dux Vinariensis provisum aliquid commeatus habet Rijnfeldii et Nieuburgi. Ut duret, e Gallia juvandus erit. Promittunt ministri regii omnia prolixe. Sui in Gallos odii exercendi materiam hoc anno, ni fallor, hostes non habebunt. Sed in longum prospicere prudentum est.
Princeps Arausionensis23 jam satis tuto obsidium aliquod aggredi poteri, postquam ex parte Galliae bellum fervet. Leodici et avitae24 libertatis et veterum exemplorum ostendunt se memores, cum viam licentioso militi dare abnuunt, nisi indemnitati suae cautum sit. Anglis25 eadem inculcare non desino neque sane monitoribus opus habent, ut videant, quo in periculo sit res Palatina. Ne inducias faciamus, valde metuunt, et merito, quamdiu illa domus nulla bellantium societate fulcitur.
Id, de quo D. Wolfius26 Gallos admonendos censuit, jam a Gallis factum est fietque amplius, si necessitas postulet. Istae pactiunculae peculiares et fortium conatibus obstant et hosti addunt animos ex nostra discordia.
D. Rous27 recta nave regia ex Anglia Hamburgum se conferet. Utinam jam ibi sit et adferat qualia tempus exigit. Non desino hic laborare, ut eradicentur quaecunque exfurgunt simultatum inter Gallos Anglosque principia.
386
Est jam in itinere ad vos D. Mullerus28. D. Schmalchius29 hic adhuc haeret.
Deum precor, illustrissime domine, Ecxellentiae vestrae ejusque domus fautor ut sit.
Excellentiae vestrae perpetua observantia obstrictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Iunii 1638.
Nuntius30 multum cursitat ut edicti publicationem impediat et jam Franciae cancellarius31 ad primum praesidem parlamenti32 scripsit, nequid festinet.
In convivio, de quo scripsi, non assedit cardinalis infirmitatis usus excusatione. Frater regius in summo fuit, a latere relicto tamen intervallo dexteri Galliae proceres Incolismensis33 et Bresacius34 duces, princeps Geminius35, Gassio36, Noalius37, sinistri Waertius et Enchenfortius, hi duo nudo semper capite38.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. 16/26 Junij A.o 1638.