Venerande parens,
Profectus hinc est me inscio D. Pelzii filius2, qui, quamvis mihi promiserat se non discessurum nisi me praemonito, nescio quo casu urgente jam in Zelandiam abiit. Ego libros quos ad voz mittendos jam paratos habebam, dabo qui hic est Treselii filio3 ad patrem curandos. D. Mullerus4 etiam in Suediam abiit. Princeps Arausionensis5, qui jam in Zelandia esse dicitur, omnem militem suum commisit ductui comitis Guilielmi Nassavii6. De eo multus et varius quidem adhuc est sermo. De facto ejus judicare non est meum, sed quantum ego arbitror, si eam legisset orationem qua, initio belli Alexandrini timori suorum Caesar occurit7, longe alius fuisset concilii. In Brasilia res agitur non infaeliciter; audio in Bahida appulisse naves XL cum militibus nostris ad numerum ferme quinque milium, ex eis descendisse in arenam tria millia, reliquos adhuc in navibus detineri. Sed nec Hispanis militem deesse idem fert nuncius, perisse autem eos tum fame tum aliarum rerum necessariarum inopia.
De Acquerlacquio8 neque nos neque soror ejus9, quae Dordrechti est, ex quo ex Gallis discessit, nihil audivit.
De Milandro10 qui cum Caesare11 convenisse dicebatur, mutatur fama. Miles Palatinus, ut jam scripsisse me memini12, nostras copias augebit numero. Videtur adhuc magna moliri princeps Arausionensis.
446
Deus Optimus Maximus tam arduis faveat conatibus. Idem Deus, venerande parens, tibi, matri, sorori omnia det prosperrima.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Comitis MDCXXXVIII.
In dorso schreef Grotius: 12 Iulii 1639 P. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 22 Iul.