Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina etc.
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Non dubitamus te iam ante accepisse principem Transylvaniae Ragozium2 superiori anno ad nos sub nomine plenipotentiarii ministrum quendam suum
463
Henricum Meerboth3 ablegasse, qui, cum hic sub exitum anni esset, nobis significavit committentem suum in arctiorem nobiscum atque Galliae Angliaeque regibus4 nec non Dnn. ordinibus faederati Belgii necessitudinem inclinare. Eoque fine ab eo huc se missum esse, ut cum nobis ac cum abhinc in Galliam, Angliam et Belgium veniret, cum dictis regibus ac statibus faederatis articulos quosdam faederis pertractaret.Quo quidem tempore cum obstarent nonnulla, quominus ex ipsius voto istud negotium conficeretur, inprimis, quod illis is non accesserit, literis fiducialibus et procuratorio munitus, quae ad rem tanti momenti requiri videbantur, suspensum id in aliud tempus fuit.
Iam ante aliquot septimanas percepimus et alium eiusdem principis ministrum Joannem-Henricum Bisterfeldium per Daniam properasse in Belgium atque inde scripsisse nostro regnique cancellario5 literas, quarum apographum hic adiecimus6.
Nobis quidem haud constare potest de intentione aut spe eiusce faederis quicquam praeter ea, quae super eo cum Meerbothio hic ventilari cepta superiori anno fuere; nisi quod Bisterfeldius in nuperis literis petierit, ut mandata in eam rem ac mentem nostram ad dominum Camerarium7 perscribi faceremus, ex quibus haud difficulter coniicere possumus non esse prorsus alia, quae a Ragocio8 per Bisterfeldium nunc proponuntur, quam quae a Meerbothio ante hic nobis communicata sunt et a principis praefati praedecessore. Bethlehemo9 tentata tractataque fuerunt.
Cum vero improbare ea, quae offeruntur, haud potuimus, quin e re nostra ac communis caussae esse existimavimus, si dictus princeps ac Ordines regni Hungariae ad correspondentiam, ut vocant, nobiscum ineundam et realem coöperationem pro publico bono et status nostri incremento pertrahi possint.
Igitur, si Bisterfeldium in Galliam, ut speramus et verosimile est, pervenire atque eo nomine aulae regis10 se sistere contigerit, captata occasione invicem colloquendi coram eo contestaberis nos a faedere isto feriendo non esse alienos, et si articulos eius tecum communicare ipsi fuerit, ab eo oblatos examinabis nobisque, quamprimum poteris, transmittas praestolaturus subinde nostrum super iisdem nec non primo quoque tempore super iis, quos Meerbothius hic proposuit, iudicium et declarationem, inquantum applicari ea nostro statui posse sentiamus.
Interea vero temporis, uti dictum studium nostrum, quo in id faedus eiusque promotionem ferimur, inculcare non desines.
Quod si intellexeris serium omnino agi, ut spes sit et faederis et coöperationis mutuae, si poterit abs te induci, ut quamprimum ad nos huc se recipiat, est quod in generalibus ipsius fiduciam adaugeas, negotium istud a nostra parte iri promotum.
464
Scripsimus in eandem rem domino Salvio11, ut si Hamburgum venerit, ad suscipiendum huc iter - cuius promotionem et residenti nostro in Dania Strömfeldio12 iniunximus - ipsum persuaderet.
De caetero Divinae te protectioni commendamus.
Sacrae regia maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores.
Gabriel Oxenstierna
Gustavi,
R.i S.i Archidapifer
Axelius Oxenstierna,
R.S. Cancellarius m.p.
Jacobus De La Gardie,
R.S. Marschus m.p.
Gabriel Oxenstiern L.B.
in Morebij et Lindholm
R.S.i Thesaurarius m.p.
Claudius Flemingh,
loco R.S. Ammiralij
m.p.ria
Dabantur in regia nostra Stocholmensi die 7 Julii, Anno 1638.
Adres: Nobili et magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio, clementer
Onder aan de brief staat: Legato Grotio.
Boven aan schreef Grotius: Rec. 21 (?) Aug.
In dorso: Epistola Reginae ad D. Grotium 7 Iuly 1638.
En: de negotio Transilvanico.