Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine et patrone gratiosissime,
Omnigenam salutem Excellentiae Vestrae a Deo precatus humilima mea servitia offero. Singularem illam, quam a Septennio anhelo, felicitatem nimia, quae me urget, festinatio mihi invidet.
Nihil magis habebam in votis, quam ut Excellentiae Vestrae, cuius probatissimam fidem ac dexteritatem omnes illi, qui non omnem christianae libertatis sensum exuerunt admirantur, gratiosissimo aspectu hac saltem vice fruerer.
Verum praeceps haec occasio non solum id mihi negat, sed nec permittit, ut Excellentiam Vestram ea, qua par erat reverentia salutare meamque scholasticam tenuitatem excusare queam.
Malui tamen meam in scribendo infantiam prodere quam negligentiae me alligare; potiusque in civilitatem quam in bonum publicum peccare.
Universi, quod mihi incumbit, negotii salus in silentio et celeritate posita est: id itaque sagacissimo Excellentiae Vestrae iudicio ita aperiam, ut Harpyiarum, quarum haec tempestas feracissima est, manus mentosque2 effugiat.
Bonus ille vir3, qui mense octobrii Excellentiam Vestram adierat, Hamburgo Dantiscum reversus 15/5 Aprilis ad Dominum meum4 perrexit; ego ab eodem 15/5 Aprilis discessi neque illum, aliam insistens viam, obvium habui; attamen ex comite eius5 Dantisci studio haerente summam expeditionis percepi.
Omnium obstaculorum fons fuit herois in autumno peste, ut nos quidem scimus, peremti mors6: is enim virum illum ad nos miserat.
808
Ego literis, quas vestri in primo limine desiderabant, abunde sum instructus.
Hagam quantis possum itineribus contendo; aequas, nobis omnino necessarias omnibusque, ni vehementer fallor, salutares conditiones fero; quas si approbent, ipsam messem ac vindemiam is, qui commodissime potest, certo antevertet.
Haga unum ex meis paucis abhinc diebus certo remittam ipsemet omnes illos, quorum interest aditurus. Neque enim reditus meus paulo tardior expectandus est. Quare per quae possum Excellentiam Vestram obsecro ac obtestor, ut quantocyns D. legato Hagae commoranti7 vel alii S.R.M. ac coronae Sueciae ministro fiduciarias literas ad Excellentiam Vestram directas aperiendi, mecum una cum coeteris boni publici promotoribus plane concludendi, eademque authentice confirmandi pro re nata plena potestas concedatur. Id enim ex publico usu erit majori8 quam mei.
Duas penes me habeo ciphras; nimirum pro assecurare: 230, thaleri: 1288, etc. pro A: 26, 4, 40, 6, 19. propter: 100, 111, 22; item pro A: 9, 37, 61, 85; pro ii: 34, 58, 82, 11, etc., quibus an Excellentia Vestra adhuc uteretur, dubitavi. Iis, si habeat ac probet, mecum agere poterit: sin, alias transmittere.
Ut Excellentiae Vestrae humilima sua servitia quam accuratissime commendarem, socer meus9 mihi quam diligentissime inculcavit.
Transylvaniae princeps10 Turcae11 est reconciliatus. Comitia Hungarica infelicissime finita, ordines solennissime contra Caesaris12 duritiem ac cleri iniquitatem protestati omnibus comitiorum actibus improbatis discesserunt.
Atque his S.R.M.tem laudatissimam Sueciae Coronam Vestramque Excellentiam divinae ...
Johannes Henricus Bisterfeldius
professor Dacicus.
Raptiss. Elsonorae, 19/9 Maii 1638.