Praestantissime Domine,
Literae Cl. Vestrae 26 Iunii datae2 recte ad me pervenerunt nec quicquam obstat, quominus directe ad me quaecunque posthac venient mittantur.
Cum gaudio intelligimus attigisse jam oram Pomeraniae naves et copias, quas faustis ominibus abeuntes eratis prosecuti. Speramus etiam in rebus caeteris fortunam ipsis ac D. Bannerio3 adfore.
Ut in Silesiam moveat aut Moraviam hic maxime expetitur. Nec desunt ei consilio suae causae. Pacem si nunquam hostis bonam serio obtulit, non est quod Suedos producti ad haec tempora belli poeniteat. Neque vero Suedos ullo probabili colore objicere invidiae possunt caesariani, si Suedi quidem pacem in commune
488
bonam non recusare se ostendunt. Caesariani autem rem ab ipsis turpem pergunt exigere, prolationem initi federis. Pax autem in commune bona, quae sola honesta solaque tuta est, habet quidem suas difficultates, sed non insuperabiles. Germaniae principes ac civitates, quin serio pacem velint, miserrima eorum per hoc bellum conditio dubitare nos non sinit. An eam itidem velint imperator4 et Gallia ut discamus, tempore magistro opus est. Neutra pars, si modo recte sapit, etiamsi quid huic aut illi prospere evenerit, ita intumescet levis fortunae aura5, ut ob id aures occludat aequis conditionibus.Caetera ad D. magnum cancellarium6 perscribo pergoque vota facere pro pace, pro armis non nisi ob pacem.
Tuae Cl. studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Iulii 1638.