eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3715. 1638 augustus 7. Aan. J. Stoinsky1.

    Nosci abs te, vir clarissime, non parvi duco, praesertim cum et ipse mihi

    515

    notores des viros mihi amicissimos, quorum partim morte indolui partim etiam nunc superstitum amicitia oblector. Amavi semper amaboque non dicam homines homo, quanquam et hoc rectum est, sed latius diffusum quam de quo nunc ago, sed christianos christianus, literatos literarum amans. Ego vero neque hominis neque christiani neque literarum amantis, quas humanas non immerito vocamus, dignus sim nomine, nisi et aliorum movear calamitatibus, quas persentiscere tanto debeo tenerius, quanto ipse experiendo didici, quid sit captivum esse, honoribus, fortunis, patria exui.

    Praeter haec, quae animi paulo mollioris sensus effugere non potest, sunt alia in hac re, quam ex literis tuis ad me et Hirtenium2 et ex actis ipsis didici, quae me movent. Video enim ex paucorum culpa nec ea meditata toti universitati pernitiem intendi: incipi in maxime imbelles ea, quae semina videantur ituri et ad alios paulo validiores, sed nec ipsos tamen, si virium certamen fiat cum coeteris comparandos, mali.

    Et vox illa innovationum ex mente partis apud vos praepollentis late patet. Ita video sentire multos. Regem vestrum3, ex quo se ad Austriacam affinitatem applicuit, longe alium futurum quam futurus putabatur. Libertas sentiendi quae velis et dicendi quae sentias legibus regni apud vos nititur, ϰαὶ οὐϰ ὀλίγον τὸ παϱ᾽ ὀλἰγου Aristotelis viri πολιτιϰωτάτου hoc est monitum4. Ejusdem hoc est non spernendum: nasci τὰς τυϱαννίδας ἐϰ τῶν βασιλἐων παϱεϰβαινόντων τὰ πάτϱια ϰαὶ δεσποτιϰωτἐϱας ἀϱχῆς ὀϱεγομένων5.

    Interim christianorum eorum, quibus leges publicae sui curam non commisere, est: haec mala non perpeti tantum, sed et iis gaudere, quoties conscientiae causa inferuntur; quid enim nobis majus in hac vita potest contingere quam in partem vocari crucis Christi? εἰ γὰϱ συμπάσχομεν, ϰαὶ συμβασιλεύομεν6.

    Tuum consilium apud Batavos subsistendi, dum certior aliqua sit futuri dijudicatio, non improbo. Quod si res ita tulerint, ut in Galliam venias, cognosces me et gentis vestrae, quam pridem amo, et omnium pietatem amantium esse studiosissimum.

    Vale quam optime. Deus tibi sit solator.

    Tuae Claritudini omnia optans optima
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, VII Augusti MDCXXXVIII.

    Notes



    1 - Copie Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss, no. 674. Gedrukt Epist., p. 455. Jan Stoinski († 1654), sociniaans predikant, bevond zich in 1638 te Amsterdam.
    2 - Joachim Hirthenius, die zich later Pastorius noemde, werd een bekend literator en historicus. In 1632 schreef hij een opdracht in het album (Hs. Den Haag, Kon. Bibl. no. 74 H 24) van Johannes Naeranus (1608-1679). In 1636 liet hij zich te Leiden inschrijven als student in de theologie.
    3 - Wladislas VII (IV) van Polen. Hij was gehuwd met Cecilia Renata, dochter van Ferdinand II.
    4 - In deze vorm niet bij Aristoteles aangetroffen.
    5 - Aristoteles, Pol. 1310 b 19. (V, 8. 3.).
    6 - Paulus, 2 Timoth. 2. 12: εἰ γὰϱ συναπεϑάνομεν, ϰαὶ συζήσομεν· εἰ ὑπομένομεν, συμβασιλεύσομεν.