eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3727. 1638 augustus 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Acceptis Sublimitatis Tuae literis datis 28 Julii2 adii Heufdium3 eique id, quod de Marino4 literae continebant, accurate commendavi. Obtinere ab eo non potui, quin se excusaret, saltem donec rationes, quas in Suediam cum documentis misit, dispunctae essent. Ingentis summae se creditorem esse regno Suedico non nunc primum mihi dixit, sed antehac saepius; eaque de causa mihi quoque pridem nihil dedit, nisi ut mutuum reddendum a me in Hollandia, quod jam feci aliquoties non sine meo incommodo. Sed ipsius Heufdii verba, quibus se excusat, mitto.

    Mitto simul et chartam, quam a Spiringio5 habeo, unde cognoscet Sublimitas Tua persoluta mihi annua, quae ut legato debentur et cum annuis impendia ad Junium usque anni 1637. Post id accepi ejusdem Spiringii cura duo millia thalerorum imperialium pro honorario trium annorum, quod mihi dat regina6 ut consiliario suo. De ea quoque re chartam posteriorem mitto.

    Nunc rogo Sublimitatem Tuam, quae ita mihi bene voluit, ut etiam in antecessum pecuniam numerari mihi praeceperit, sed sine effectu, quia nulla hic erat pecunia, jubeat id quod pro anno qui Junio 1638 exiit, mihi debetur, persolvi non Lutetiae, ubi Heufdius daturum se negat, sed Amstelodami; idemque in posterum fieri de iis, quae mihi quoque tempore debebuntur. Ego ne quid in me diligentiae requiratur tum ad commoda tum ad honorem Suediae tutandum, operam dabo.

    Deus, Excellentissime Domine, fautor sit perpetuus Sublimitati Tuae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Augusti 1638.

    529

    Veneti Turcas mare Adriaticum armatis navibus suo impermissu ingressos male tractarunt.

    De usuris, quas Heufdius petit, debeanturne illi, et an tantae et an a Gallia an a Suedia, res mihi plane obscura est.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 457; Oxenst. Skrifter 2, afd. II, p. 515. Antw. op no. 3662.
    2 - Abusievelijk voor 28 junii (o.s.); bedoeld is no. 3662.
    3 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    4 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    5 - Petter Spiring Silvercrona.
    6 - Christina van Zweden.