Illustrissime Domine,
Gratias habeo pro iis, quae me literae Excellentiae vestrae datae 8 Augusti2 docent. Quid capto jam Gartzio3 facturus sit Banerius4, exspectabimus. Discessus iste Brandenburgici5 a fuga abest non multum.
Haud dubie et moras et difficultates pacis negotio adferet magnas disputatio de diplomate pro tuto itinere Germanorum.
Quae super foedere D. Roo6 respondit D. Salvius7 et aequitatis et prudentiae sunt plena. Brevi elucescet, quid de ea re sperandum sit.
Mandata, quae ex Suedia super Transilvanico negotio accepi, plane congruunt cum iis, quae sponte mea jam feceram dixeramque. Gaudeo etiamnunc Constantinopoli esse D. Hagam8, ut, ubi Bysterfeldius9 per Batavos transibit, ipse mandata a proceribus accipere possit adjutandi id negotium. Valde optandum, ut successorem accipiat pari ingenio virum, peritiam tempus adferet.
Ad ea, quae in Polonia hoc quidem tempore agi possunt, D. Pelzium10 suffecturum puto.
Venetias siquis mittitur, habebit et cum Gallis et cum Venetis super titulis et honoribus, quod disputet.
534
In Moscovia, ut habeant quod agant Batavi, commerciorum utilitas facit.
Rex11 ad S. Germani vicum rediit uxoris12 partum opperiens. Creditur ad Belgicae propinqua mox rediturus ad implenda ea, quae inter ipsum ac principem Arausionensem13 convenere. Ista Batavorum arma, quae magnam hostium vim in se trahunt et occupatam tenent, faciunt, ut plus sperare successuum Galli possint quam olim cum in Belgas inter se concordes bellarunt. Sed multa ita negligenter administrari video, ut de spe ista multum deterant.
Ad Fontarabiam cuniculi duo non magno fructu prorupere. Et invenit hostis viam, qua militem ad obsessos mitteret. Ita gravius erit quam putabatur certamen. Sed classis, cujus eam, quae hic editur, descriptionem14 mitto, jam eo advenit post captam Gataram portum, qui ultra illum S. Sebastiani est, et captivis aliquammultis. Non possunt Hispani veteres suas artes omittere et morem per fas ac nefas nocendi, nam deprehensus miles, qui aquas venenis corrumpere voluit, quibus utebantur Galli, suspendioque punitus. Ex Hispania naves aliquot in Brasiliam missae, hic creduntur.
Electoris15 negotium, si quo modo promovere potero, faciam id animo volentissimo. Utinam et ipse bonis utatur consiliis et eos, quos maxime tales esse oportet, sibi faventes habeat.
Gaudeo marchionem Hamiltonum16 in Scotiam remitti cum iis mandatis, quibus sedari ista tempestas possit, valde sane intempestiva. Siquid tamen Anglis boni in animo est.
Ad Vinariensem17, qui Friburgi est, advenit jam vicecomes Turenae18, sed minime cum quanto sperabatur auxilio. Sexcentos habet equites, pedites mille ac trecentos. Et ducis et hostilis, qui ad Kentzingam et Offenburgum est, exercitus equorum ingentem numerum morbis amisere. Hosti Savellius19 adducit novas vires ex Italis Hispanisque. De Bavari20 adventu in eas partes nihil ultra scribitur. Allata huc ad regem sunt tredecim illa signa equestria, quae ceperat Tubatelius21. De Brisaco hoc quidem anno spem video nullam.
Deo, Illustrissime Domine, Excellentiam vestram omnemque ejus domum commendo.
Excellentiae Vestrae omni studio cultuque devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Augusti MDCXXXVIII.
535
Bene valet Rodius22 et iter Italicum meditatur23.
Jam nunc optimum nuncium ducis Vinariensis literis et relatu Truxii24 accipio. Cum coiissent Savellius et Gotzius25 vellentque Brisaco novos inferre commeatus inde assumto duce Lotharingo26 ejusque copiis ducem Vinariensem possessis27 dejicere, caesos hostes ad Rijnfeldium: capta signa equestria ac pedestria prope nonaginta, machinas undecim; multum caedis, multum captivorum; commeatuum bellicique paratus capta ingens copia. Tubadelus obiit. Reliquias cladis apud Offenburgum dux persequitur et Kentzingam28 obsidet. Pugnatum per horas octo fuit, Marte diu ancipite.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot, Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: Redd. A. 1638 18/28 Aug.