eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3739. 1638 augustus 21. Aan G. Müller1.

    Nobilissime atque amplissime domine,

    Nolit quaeso Nobilitas vestra Lutetiani transitus apud me meminisse. Non possum enim sine meo dolore meminisse eorum temporum, cum aedes meae per se speciosae magis quam bene distinctae per infelicitatem aliorum, qui ad me confugerant, erant factae arctiores quam ut mihi liceret tanto hospite et frui et gaudere; sed et latinum sermonem nolit quaeso excusare Amplitudo vestra, ne et me timidiorem faciat. Agnosco enim nunc ex literis, antehac ex sermone, dignum Berneggero2 convictorem.

    Magni cancellarii3 in illas oras adventus pridem promittitur et, quod non dubito, prudente consilio. Nunc si venit, magis ad arma gerenda quam ad pacem constituendam venturum puto. Nam certe melior est ad hoc usque tempus Austriacae domus fortuna quam ut aequae paci accipiendae se praebeat, ne dum ut imperator4 in Germania, in Italia, in orbe prope omni sic appellatus Hungariae se regem dici ferat, idque a Gallis hoc quidem anno neque diligentibus admodum neque felicibus.

    Causae, quas adfert Nobilitas vestra, propter quas Galli pacem, si non optare, certe pati debeant, sunt neque paucae neque exiguae. Verum non ex communi

    540

    nobilitatis aut civitatum voto, sed ex commodis eorum, qui possunt plurimum, pendent consilia. Et ad pecunias reperiendas magna hic semper messis et messores strenui.

    Regis5 ad finem Belgicum appropinquatio nihil nobis attulit praeter Rentiacum captum. De Fontarabia in fine Hispanico nuntios exspectamus et reginae6 partum, quae, si quid gratia valebit unquam, quin ad pacem ea usura sit, non est dubium.

    Nostri omnes mecum, Nobilissime et amplissime domine, Amplitudini vestrae et nobilissimae lectissimaeque conjugi7 optant omnia prosperrima.

    Tuae Nobilissimae Amplitudinis observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11/21 Augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 458. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Matthias Bernegger, hoogleraar te Straatsburg.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Ferdinand III.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Anna van Oostenrijk.
    7 - Sophia Sauler.