eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3748. 1638 augustus 28. Aan G. Müller1.

    Nobilissime et Amplissime Domine,

    Pro iis scriptis, quorum me per D. Camerarium2, Illustrissimi domini legati Camerarii3 filium participem fecit Nobilitas vestra gratias ago.

    Duae res magnae sub incude sunt, ut et inde et aliunde discimus: fedus cum Anglis et pax cum imperatore4.

    Fedus cum Anglis procedet, sic arbitror, si quid certae opis ad hoc tam grave bellum Suedis fortibus magis quam opulentis Angli spondeant. Nam cum Gallis ob promissum tale obligati jam sint Suedi, ne pacem seorsim faciant, quid ni eadem conditione et Anglos in partem onerum odiique pertrahant. Mora non dicam pacis, multum enim dubito, an eam caesariani velint, sed colloquii de pace maxima est in illa disputatione diplomatum pro legatis Germanorum. In ea re faciliores esse Gallos quam Suedos non miror. Gallis, sicut religio protestantium cordi non est, ita nec libertas Germaniae, ut ex pactis, quae Ratisbonae Pater Josephus5 fecerat, apparuit. Suedi et consortio religionis sociantur protestantibus et suscepta a rege6 immortalis memoriae tutela Germanicae libertatis, curare debent, ut ne hanc corrumpant gloriam rebusque ipsis ostendant, si quid olim Germanis tale eveniat, quale Suedi saepe surdis nimium praedixerunt, esse aliquam in terris gentem - verba usurpabo Graeciae Romanorum quondam laudem celebrantis - quae sua impensa suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum. Nec hoc finitimis

    552

    aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continenti junctis praestet, maria trajiciat, ne quod toto orbe terrarum injustum imperium sit, et ubique jus, fas, lex potentissima sint. Caetera Nobilitas vestra ex D. Salvio7 cognoscet.

    Fama magna ducem Vinariensem8 sequitur ex postremo hoc praelio.

    Ad Fontarabiam res lente procedunt. In Burgundiae comitatu nihil fit magni. Ad Belgicum finem aliquid adhuc agitur, sed neque hoc magnum futurum puto.

    Deus, nobilissime amplissimeque domine, Amplitudini vestrae fautor sit perpetuus.

    Nobilitatis vestrae addictissimus
    H. Grotius

    Lutetiae, 18/28 Augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 460. Geadresseerde was hofraad en secretaris in Zweedse dienst.
    2 - Joachim Camerarius.
    3 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    4 - Ferdinand III.
    5 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-.
    6 - Gustaaf II Adolf.
    7 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.