Venerande Parens,
Quod in iis, quas XXI Augusti2 ad me scripsisti, de fratribus3 nihil accipio, bene interpretor.
Duci Vinariensi non minus gloriae accidit quam spoliorum. Felices, quibus rudimenta contingunt ex tam gloriosi ducis exemplis, et felicissimi illi, quorum actiones bellicae tam animosi principis praesentiam pro summa mercede consequuntur.
556
Felix ille nostraeque partis unicus triumphator totas regiones suo nomine complet, dum nos sinistro Marte vel potius adverso Deo utimur. Neque enim suffecisset foedissima illa nostrorum ad Caloam fuga, nisi ipsius principis Arausionensis4 praesentia auctum esset nostrum dedecus.
Ille dum aestatis hujus damna Geldriae obsidione reparare studet, nescio quo urgente fato imminentis hostis vires vel male praevidit vel peius sustinuit, adeo ut et urbem intrarit hosticus cum ipso cardinale5 miles, quatuor machinas ab nostris coeperit, comitem Fredericum Nassavium6 occiderit et Portugalliae principem7 saucium captivumque secum traxerit.
Senatores, quorum animos quaeris, solo nomine novi. De Opmerio8 tamen, qui et Amstelodamensis ipse est et ab Amstelodamensibus praesertim a D.o Hasselario9 commendatur, optima quaeque puto neque minus de Bosveldio10, cujus fratrem11 hic novi, virum humanissimum et bonorum studiorum. Forestius12 domui nostrae vel maxime favet vel maxime simulat.
De typographo ut et bene nobis prospiciamus et cito, ipse cras Amstelodamum proficiar ita, ut hac ipsa septimana, quae vacationis nostrae a Curia ultima est, Hagam revertar.
Interea Deum precor, venerande parens, ut tibi, matri sororique13 praesens adsit.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Comitis MDCXXXVIII, XXX Augusti.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9. Sept.