559
Illustrissime Domine,
Dicto hanc epistolam in reliquiis febris, quae me per hos dies jactavit imminutis etiam inter medicandum viribus.
Jam nunc sub noctem Veneris diei literas Excellentiae vestrae datas 23 Augusti2 accipio. Ero ob morbum in3 respondendo brevior alio tempore id compensaturus.
Ut saepe scripsi dixique multis existimo Suediam, si aliquando exeat foedus cum Gallia neque prorogetur, posse nullo suo cum malo, nullo etiam cum metu in longissimum tempus subducere se bello ac spectare, quo res evasurae sint. Id miror non considerare Anglos neque eos, quod facere se velle dicunt, tempus lucrari; neque enim ignorare possunt, quae sint illa, quae sibi speciatim poscit Suedia, cum saepe ea Stockholmiae Anglorum res agentibus4 dilucide explicata sint.
In Anglia parata cuncta sunt ad recipiendam reginam matrem5, quam a legato Gallico6 non invisi mirum multis videbitur.
Et de illo ex Transylvania7 ubi haereat, miror.
De Scotia cum Excellentia vestra judico et locutus sum cum D. comite Licestrio8 de intempestivis illis Anglorum cum Batavis certationibus martimis.
Scotiae motus non ita facile sedatu videntur quam creditum fuerat: id ex dicto comite didici, qui hoc insuper mihi dixit dominum Salvium9 domino Roo10 dixisse non futurum, ut Batavi addant se concepto foederi, quae et mea pridem fuit existimatio.
Cursor huc venit a domino Davausio11. Occultantur quae attulit.
At a Fontarabia cursor rege12 praeterito ad cardinalem13 se contulit. Quod hic de rebus illic gestis spargitur, est archiepiscopum Burdigalensem14 in portu Gatariae, quae non est capta a Gallis, ut hic dictum fuit, sed alius quidam apertus in vicino locus, incendiariis navibus feliciter immissis exussisse galeones Hispanicas quatuordecim, tres naves grandes Dunquercanorum, navigia minora aliquot. Arragonensis nobilitatis millia aliquot, quae Fontarabiae subventum ibant, prin-
560
cipe Condaeo15 obviam profecto fuga16 retro cessisse, sed regem ipsum Hispaniae17 in illis partibus exspectari.Dux Longavillanus18 Chanitam cepit; partem exercitus in Lotharingiam misit adversus ducem Carolum19, aliam in Bressam et vicina. At Dux Bernhardus20 gnarus uti victoria a Gotzio21 liberatus, qui non sine clade nova, de qua certiora exspectamus, Donavertam versus secessit, misit qui Offenburgum obsiderent, ipse adversum Brisacum ivit sperans praefectum ejus oppidi22 ad deditionem posse perduci, non tantum quod fames immineat, verum etiam proprio periculo, qui accusatur a caeesarianis vendidisse privatum ad lucrum commeatus oppido necessarios. Literae, quae id continebant, interceptae novissimo illustri praelio ad ipsum missae sunt. Fuerant et aliae literae eodem tempore interceptae, quae omnibus commeatibus ac commodis arcendum Argentoratum et Basileam docebant; eae quoque ad eas civitates missae augendis non male per se volentium studiis.
Vercellas ab Hispano dari in potestatem cardinalis Sabaudiae23, ut inde Pedemontani populi nobilitatisque animos turbet, intelligimus.
Est jam in Anglia antistes S. Andreae24, in quem maxime ardescunt Scotorum irae.
Ad Cataletum cavis flexibus accedunt. Quid Castilionaeus25 facturus sit et Lafortius26, nondum cernimus. Quid futurum sit de Baja et Geldria, avebimus cognoscere optantes prosperrima omnia ut et D. Banerio27.
Deus, Illustrissimo Domine, Excellentiae vestrae sit fautor perpetuus.
Excellentiae Vestrae omni observantia devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Septembris novi Cal. 1638.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: A. 1638. Redd. 1/11 Sept.