eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3762. 1638 september 11. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Cum ex Berlisio2 intellexissem, esse in aula qui sibi dari a rege3 cuperent bona eorum, qui in me vim fecerant, oravi eum, regem ut precaretur, ne id faceret, sed ut aut ea bona nemini donata custodiri sub manu regia pateretur aut, si id rex mallet, mihi permitteret, ut illi homines, ubi tempus venisset indulgentiae, per me ea reciperent sine ullo intertrimento; me enim nec teruncium velle. Hoc et dixi et scripsi D. Berlisio duxique et Tuae Sublimitati indicandum, ne qui forte, ut hic multi sunt malitiosi, me lucrum aliquod sperasse putet ex infelicium hominum calamitate, quam omni modo sublevatam cupio. Et jam ante hunc morbum meum regem pro iis essem deprecatus, nisi sententia ista, quam perscriptam nuper misi, neque pronuntiata esset neque, ut hic adversus absentes fieri solet, exsecutioni data. Quid autem sit in causa, neque mihi dicitur neque ego per me intelligo.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Septembris 1638.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 462; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 521.
    2 - Nicolas Faure, sieur de Berlize, introducteur des ambassadeurs.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.