Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Postquam miseram postremas ad Sublimitatem Tuam literas2, sententiae in eos, qui vim mihi intulerant3, latae exsecutio, ita ut hic in absentes mos habet, in imaginibus facta est. Ego jam nihil aliud quam firmiorem valetudinem opperior, ut regem4 adeam eique post publica negotia preces adferam meas ad dandam his reis ejus, quod impetu non proposito deliquerunt, indulgentiam.
Nuper ad D. Chavigniacum5 cum scriberem6, misi ei, quod Veneto7 ante tradideram, scriptum de iis, quae regina domina nostra clementissima8 desiderat
580
in diplomatibus pro Germanis. Vellet Venetus, qui heri apud me fuit, me novam aliquam scribere formulam; verum ego dixi frustra id futurum, priusquam caesarianorum mens super illis annotatis intellecta fuerit; itaque, ut ea intelligatur, dixit se allaboraturum. Ego, si quis cum ministris regiis ea de re sermo inciderit, tenebo me intra praescripta.Regina9 cardinali Riceliaco manet infensa, sed hujus auctoritas in regis animo credentis sine ipso nihil se posse firmiores egit radices quam ut a quoquam homine convelli possint. Ad pacis tamen desiderium poterit et haec res et ortus delphini10 suum habere momentum coeperatque jam et Hispanus11 Romae eam expetere. Sed is novis mirisque successibus inflatus suum jam putabit eam dare magis quam accipere.
Deus belli pacisque arbiter, Excellentissime et Illustrissime Domine, det orbi christiano, reginae regnoque Suedico ac Tuae Sublimitati cuncta, quae optari jus fasque est.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8/18 Septembis 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.