eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3771. [1638] september 20. Van P. de Groot1.

    Venerande Parens,

    Quod Amstelodami aliquanto diutius moratus fuerim quam decreveram, causa fuit D.i Crusii2 ex Gallia reditus, cui, quoniam ignotus ibi erat, aliquamdiu adjutor mansi. Ille multa mihi dedit signa sincerae amicitiae petiitque, ut singulis septimanis ad eum in Suediam scriberem, pari obst[r]ictus promisso. Hoc quoniam non inutile fore confido, optem aliquando mihi scribi aliquid eorum, quae ibi3 geruntur, quod a Pelzio4 fieri poterit, describendo quaedam ex iis, quae ad alios scribuntur.

    Amstelodami omnes valent optime, et vos omnes salutant.

    D.i Vossii liber de Ido[lo]latria5 pervenit ad quartum et adhuc longe abest a fine. Videtur haec aetas multum ei tribuere materiae, ita ut etiam sub praelo augeatur quotidianis exemplis.

    Apud Treselium filium6 Amstelodami agentem reperi etiamnum libros, quos jam ad vos pervenisse putaram, nescio an ipsius culpa an occasionis. Acceperat etiam ad te mittendos alios libellos ab Episcopio7 ut ajebat.

    Jansonii8 typos hebraeos et Graecos brevi accipiam et mittam; est ille vir pacificus satis, verum alteri parti deditus. Videtur non adversari quidem impres-

    583

    sioni Anthologiarum9, timere tamen Blavium10 non minus quam ab eo timeri. Promittit tamen incepturum se, si possimus adhuc duos exspectare menses.

    Deo gratias ago pro valetudine tibi restituta.

    De regina matre11 ad matrem scribo.

    Venit ad vos D.s Cnutius12 super ejus negotio cum rege13 acturus. In partu reginae14 video quod prosit ei, video etiam quod obsit. Minus enim jam timenda erit in Gallia firmata successione, sed etiam eo firmior erit cardinalis15 auctoritas. Illa de sua re ad regem non scribit, sed omnia Cnutio commisit. Domesticum16 postea misit, ut regi et reginae gratuletur novum partum.

    Deus, venerande parens, tibi semper adsit salutifer.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    20 Sept. Hagae Comitis.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Sept.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr. De brief moet blijkens de vermelding van de zwangerschap van de Franse koningin en het bezoek van Maria de Medici aan Amsterdam van 1638 zijn.
    2 - Johan Jespersson Kruus.
    3 - NL. in Frankrijk.
    4 - Grotius' nieuwe secretaris Pieter Pels.
    5 - Gerardi Ioannis Vossii De theologia gentili, et physiologia Christiana: sive de origine ac progressu idololatriae; deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, libri quatuor. Amstelodami 1641.
    6 - Vermoedelijk Samuel, zoon van Daniel Tresel.
    7 - Simon Episcopius.
    8 - Ioannes Janssonius, drukker-uitgever te Amsterdam, buurman en concurrent van Willem Jansz. Blaeu.
    9 - Voor de titel van dit werk zie men p. 18 n. 1.
    10 - Willem Jansz. Blaeu.
    11 - Maria de Medici.
    12 - Johan de Knuyt.
    13 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    14 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    15 - De Richelieu.
    16 - Niet nader bekend.