Vidua Sabauda2 in Hispaniam misit neque dubitatur, quin se bello exemtum eat, si non jam res confecta est, quod multi existimant. Post id perierit omnis per Italiam cultus Gallici nominis cunctaque ad Hispanum3 vergent. Mirum est, quod astrologi praedicant, qui genesin cardinalis Hispani4 expenderunt, summa illi omnia a fatis, sed in ecclesiastica dignitate portendi. Si eo servitutis venerit Italia, ut ex domo tam late regnatrice pontificem sumat, non poterit res abire sine schismate.
Quod Galli circa diplomata pro Germanis indulgentiores sunt quam nostri, nescio an inde sit, quod in pacis cudendae negotio nos velint praecurrere. Certe Milleraeus5, cardinalis6 propinquus, nuper magno certare voluit intra hanc hiemem indutias futuras.
Est in Hispania Mutinae ac Regii dux7; ei pro magnis, quas per Italiam habet, possessionibus regnum Sardiniae in fide ac clientela regni Hispanici offertur. Ita omnibus modis id agit Hispanus, ne qua sit per Italiam potentia, quae ipsi obsistat.
Is, qui pro libertate Casimiri principis8 huc venerat9, nihildum promovet. Sed multi persuasum mihi volunt Poloniae regem10 vires quaerere, ut quae cum Suedia pepigit vi abrumpat. Ego respondere soleo non permissuram id Polonam nobilitatem; neque enim e re esse ipsius, et ea nolente, fiducia opis externae bellum moliri non sine periculo fore.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta in bonum commune vertat.
Tuae Sublimitatis cultor dovotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Septembris 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacra Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.