Illustrissime Domine,
Cum nihil ferme novi hic se offerat, sequar filum epistolae, quam 27 Septembris2 ad me misit Excellentia vestra actis primum pro tam amica opera gratiis.
Acceptum ad Fontarabiam vulnus hoc quidem anno non est, ut sanetur.
Ex Veneto legato3 didici diploma pro Batavis missum Romam, quale desiderare possint. Disputationes de diplomatibus pro Germanis, ut res hactenus se ostendit, intricatiores sunt quam ut brevi videantur posse transigi. Itaque etiam de domini magni cancellarii4 adventu in Germaniam dubitare cogor.
D. Nicodemi5 prudentiam saepe laudatam memini. Quare non tam ipsi quam Suediae gratulandum est, quae ex ejus ministerio fructus, quos optat, consequetur. Deus, cujus in manu sunt regum corda, ad aequam pacem ea flectat Germaniaeque acerbissimis calamitatibus bonum imponat finem.
Verum est vires ab hostibus maximas colligi etiam ex Italia et Bohemia
614
contra ducem Vinariensem6. Nos, nisi ei magna mittantur auxilia, periculum ducis, exercitus ipsiusque Galliae ostendere non desinimus.A Gallis, ut verum dicam, et levius et lentius tractatur hoc negotium quam oportet. Loquuntur de mittendo Longavillano7. Copiae ejus sunt exiguae et aequata imperia bene processura vix sperandum est.
Regis Daniae8 sicut omnes actiones et consilia bene sunt9 inspectanda, ita amicitia, si quo modo parari potest aut certe vitari offensa, dignum est, in quo ponatur opera.
De Curtiano10 effugio super re Palatina meminero apud Anglos11. Qui huc ab electore12 missus est13 pecuniam non facile impetrabit, nisi Angli majore exemplo praeeant.
Landgraviae14 pacem video pro consummata haberi et Melandrum15 conciliaturae non exigua referre praemia. Ad Kingium16 spectat ejus facti ultio. Interim sapientiae erit, quem illa habuit militem aut transducere ad nostras partes aut saltem ab hostili militia avertere. Durum est, quod electori evenit a principe consanguineo17 et ab hospitibus suis. Sed Anglos, ut bono sunt stomacho, hoc etiam facile concocturos puto.
D. Brederodius18 pro natalium suorum splendore venire huc non potest, nisi μετὰ πολλῆς φαντασίας. Batavorum autem res parsimonia indigent nec est quod opulentiam ostentent, ubi inopiae professio utilior est.
Res belli, ut glires, puto totam hyemem dormient.
Laborat pro regina matre19 Knutius20, sed hactenus haud multum proficit. Alimenta ei promittunt regii ministri, si eat Florentiam, quod illa pejus purgatorio habet. Metuunt hi, ne apud Batavos non satis quiescat, sed eos accendat qui inducias volunt, quas tamen nemo est, qui facere velit nisi Gallia simul paciscente. De nato delphino21 nulla reginae matri facta est significatio. Non parum effecit cardinalis22, quod spe reditus in Galliam eam ab Hispani23 patrocinio abduxit et simul causam, quae inter pacis moras esse poterat, sustulit. In Anglia non expeti ejus adventum et ego hic comperio.
615
Sollicitum me habent res Scoticae24. Ego, si ea gens liturgiam suscepisset anglicanam et ritus antiquitati consonantes, sicut episcopos jam ante acceperant, nihil peccaturam25 fuisse arbitror potuisseque etiam ad coagmentandos magis unius regis populos pertinere istam morum congruentiam. Verum nunc, cum aversi sint animi, non tam forte e rebus ipsis quam e suspicionibus, alia est et sane difficilis commoto populo regisque auctoritate labefacta consultatio, quae ut in partem cadat regi regnisque salutarem, Deum supplex veneror. Academia Abredonensis in Scotia hos motus ut illegitimos et christianis indecoros damnavit. Sed id an sedare possit adeo concitatos, sane dubito.
Quid Hamburgi acturus sit Bisterfeldius26, lubens cognoscam. Ex Turcae27 imperio ne nos quidem quicquam habemus cognitu dignum.
Deus christiani orbis res in melius ducat idemque Excellentiam vestram servet sospitem florentemque.
Excellentiae vestrae singulari
observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Octobris Novi Calendarii anni MDCXXXVIII.
Malus ad Fontarabiam eventus Valettis imputatur. Itaque senex Espernonius28 jubetur rure suo se continere. Dux Valetta29 nescio an satis sit habiturus fiduciae ut in aulam vocatus quanquam a rege30 veniat. Romam mittitur cardinalis Valetta31.
Milites undique in hyberna mittuntur. Classis regia sub antistite32 Burdegalensi reversa est ad Bellam Insulam, quae Britanniae Armoricae33 praejacet. Qui in classe fuit miles, in ora proxima hyemem transiget.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: A. 1638. Redd. Hagae, d. 6/16 Octob.