eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3795. 1638 oktober 8. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Nihildum definiti dicitur aut mihi aut Truchesio2 Lindavioque3 huc a duce missis Vinariensi4, quid auxilii rex5 duci, qui tantis hostium impetitur copiis, velit mittere. Sed de duce Longavillano6 mittendo sermo est. Id si fit, aemulatio inter duces et de Brissaci possessione certamen evadi vix poterit. Tum vero parum habet militis Longavillanus ad tria millia. Habet praeter hos aliquid Bellefontius7 in eodem Burgundiae comitatu. Ut et hi accedant, nihil adversus tantas, quae coëunt undique, hostium vires. Nam praeter eos, quos Bavarus8 et

    618

    episcopi9 colligunt et quos mittit Bohemia aliaeque Austriaci juris regiones, veniunt et ex Italia cohortes et Lamboius10 cum sua manu et cum parte Gallasiani11 exercitus Breda12.

    Videntur metuere Galli fortem ad fines suos principem Germanum et protestantem. At quanto id satius quam Austriacos habere vicinos et hostem intra Galliae viscera, quod sola ducis virtus hactenus prohibet. Sed multa talia hic peccantur peccarique necesse est, dum is, qui cunctis praesidet ministris13, multos deligat, qui aut res non satis intelligunt aut sua admiscent studia sive religionis sive privati honoris aut commoda.

    Pomaram non longe a Casali Hispani captam, quod custodia digna haud vídetur, a munimentis nudarunt.

    Regina regis mater14 nec in Galliam admittitur, cujus rei spes ei facta fuerat, non alio consilio quam ut ex Hispanici juris solo abduceretur et, si in Batavis maneat, etiam dimissis illis, quos rex aut cardinalis15 maxime invisos habent, non tamen impetrat a filio alimenta, qui eam vult ire Florentiam, quo ipsa nihil magis aversatur dedignans privata conspici, unde tanta olim cum pompa deducta est, et propinquis parere, quos tam longe infra se positos habuit. At regii ministri ajunt alicubi eam esse velle, ubi res movere possit; ac ne in Batavis quidem quieturam, ubi multi sint inditiarum appetentes. Miror tamen id de indutiis objici, cum eas facere Batavi non possint, nisi rex pacem simul faciat. An forte sperant Galli etiam se pacem facientibus Batavos largitionibus regis in bella posse retineri?

    Cancellario Franciae16 commendavi id, quod nuper regi, indulgentiam scilicet regis pro iis, qui in me deliquerant17, salva vita, bonis omnibus sine delibatione restitutis. Quod ut secundum mores Galliae fiat, sibi curae fore spopondit. Ita isto negotio satis difficili honeste, ni fallor, expeditus sum.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det Sublimitati Tuae cuncta salutaria.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 8 Octobris ex novo Calendario anni 1638.

     

    Est hic quidam18 ab electore Palatino19 missus. Pecunias petit non impetraturus, quantum video, nisi exemplo majore quam hactenus praeeant Angli.

    Lindavius a Gallis rogatus, ut ad ducem Longavillanum eat, excusat se et cum Truchesio recta ad ducem Vinariensem redit.

    619

    Tota Valettarum Domus suspecta fit. Espernonio seni20 rigide interdictum ne rure suo exeat. Dus Valetta21 in aulam advocatur, dubium an iturus. Cardinalis Valetta22 Romam mittitur.

    Archiepiscopus Burdegalensis23 classem reduxit ad Bellam Insulam Britanniae Armoricae littori objectam. Miles in oram proximam expositus ibi hiemem aget. Aliarum quoque regionum milites in hiberna mittuntur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 469; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 532. Het begin van deze brief staat in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 180.
    2 - Wolf Dietrich Truchsess.
    3 - Hier moet bedoeld zijn Conrad Lutzow.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    7 - Wellicht Charles Gigault de Bellefonds.
    8 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    9 - Zie p. 577 n. 8.
    10 - Wilhelm, baron van Lamboy.
    11 - Matthias, graaf Gallas.
    12 - Hans Rudolph, vrijheer van Bredaw.
    13 - De Richelieu.
    14 - Maria de Medici.
    15 - De Richelieu.
    16 - Pierre Séguier.
    17 - Zie hierover no. 3677 p. 457 n. 9.
    18 - Gerhard Romelian von Kalcheim, genaamd von Leuchtmar.
    19 - Karl Ludwig van de Palts.
    20 - Jean Louis de Nogaret de la Valette, hertog van Epernon.
    21 - Bernard de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    22 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    23 - Henri d'Escoubleau de Sourdis.