eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3804. 1638 oktober 16. Aan S. Andreae1.

    Clarissime Domine.

    Omnes mihi Claritudinis vestrae literae pergratae sunt neque deero in respondendi vice. 20 Iulii veteris Calendarii2 scriptae erant, quas postremas accepi, cum chartis. Earum chartarum nonnullae jam ad me pervenerant, Curtii3 ad regem Daniae4 epistola et scriptum illud Polonicum pro vectigali5, quod ei oppositum est, non videram; sed acceperam ab amico legeramque ea, quae pro jure suo Dantiscani publice edidere6 egregiis sane suffulta documentis. Habeo amicos Dantisci; ad eos scripsi aliquoties placere mihi, quod injustitiae exutique obsequii non ferenda bonis crimina a se abstergant. Sed frustra jus ostentari, nisi vires adsint juri tuendo, quas cum vix illi a se solis habere possint, circumspectandas ipsis fidas societates.

    Classem vestram, quae militem Germaniae, terrorem maximum hostibus intulit, sospitem in patriam rediisse gaudeo.

    De captis a D. Bannerio7 locis deque prolusionibus et cum imperatore8 pacis et cum Anglo9 federis Hamburgo quaedam accepimus speroque D.

    630

    Mullero10 jam in Suediam profecto D. Salvium11 memorem nostri fore, ut ea sciamus, quae scire nos publice interest. Si quid posthac attulerint dignum cognitu qui regis Daniae res apud vos agunt12, id vestro beneficio discere gaudebimus.

    Menses prope duo sunt, quod me non vidit D. Schmalchius13, ne tunc quidem cum aegrotarem. Causam nec scio nec inquiro gnarus a me nullam ei factam injuriam, cum ego et mei multa habeamus, quae de eo possemus queri Redibit ad vos opimior. Ego ei pecuniam quam a Gallis magnam jam ante menses duos accepisse dicitur, non invideo legem interim abstinentiae, quam egomet mihi dixi, et servans et servaturus. Quo justius arbitror, ut ad solvenda, quae mihi debentur quorumque tempus diu effluxit, magni cancellarii14 cura pro me vigilet. Qua de re nolo saepius obtundere, cum verecundo homini monuisse satis sit. Valde caro hic vivitur et praerogationes longae multum mihi incommodant.

    Precor Claritudini vestrae felicissima omnia, ipsi.

    Ad cuncta officia paratissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 6/16 Octobris 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 471. Gedeeltelijk in vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 162.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    4 - Christiaan IV van Denemarken.
    5 - Het betreft hier de moeilijkheden rond de Poolse tol te Dantzig.
    6 - Dit geschrift heb ik niet kunnen achterhalen.
    7 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Karel I.
    10 - Georg Müller, secretaris en Zweedse hofraad.
    11 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    12 - Peder Vibe (± 1596-1658) en Christian Ulrik Gyldenløve (1611-1640).
    13 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Axel Oxenstierna.
    14 - Axel Oxenstierna.