Illustrissime Domine,
De rebus ad Brisacum scripsi iam aliquoties; addam nunc quae propiora didici litteris inde acceptis, quae scriptae sunt Octobris quinto et septimo, ut hic numeramus.
A latere transrhenano bene clausum est oppidum ternis castris quorum unis dux2 praesidet Germanum militem secum habens, alteris vice comes Turenae3, tertiis Guebrianus4 cum quatuor hic, ille cum 5 cohortibus, quas regimenta nunc vocant. Inter castra sunt receptus militum, quos reductos appellant non majore inter eos quam quingentorum passuum intervallo. Eos connectit vallum militare. Restat nunc, ut etiam ex cisrhenano sive Alsatico latere prohibeantur aditus.
Ad cuncta haec tuenda multo opus milite. Praeter duo millia e Longivillani5 exercitu, quae jam ad ducem advenere, alia auxilia rex6 promittit. Sed video
643
de effectu dubitare Truxium7, qui jam hinc abiit, et, qui nunc abit, Lutzavium8.Dux interim, quamquam colico tentatur dolore, omnia movet, ut exercitum augeat. Kentzingam nudavit munimentis, ut Leslaei9 cohorte, quae ibi in praesidio erat, uti possit. Friburgum Gallis non multis custodiendum dedit ejectis oppidanorum quotquot suspecti erant, idem plurimis, atque inde ad se vocavit cohortem Moseri10 quingentos habentem milites. Etiam Germanicam cohortem, quae Rijnfeldium servabat, inde eduxit commendata Hohentvilae praefecto ejus oppidi11 custodia.
XXIV Sept. Croatae 200, qui ad Philippoburgum Rhenum transierant noctu diuque factis itineribus, Brisacum nondum ut nunc clausum intraverant statimque, ut frumentum secum allatum deposuerant, egressi erant. Id frumentum putatur ad victum minus quam in mensem sufficere.
A captivis transfugisque dicuntur homines valentes in oppido non esse supra 400, cum ad tantum oppidum tantaque addita ei opera defendenda opus sit ferme IV millibus. Id spem facit duci praeter famem oppugnando etiam aliquid posse profici.
Equitatu parum valet absumtis morbo equis ita, ut qui equites uti possint non plures sint mille quadringentis. Id cursandi impunitatem dat Croatis, qui 2 Octobris die Savaliscium12 et Sillastum13 tribunos sub moenia Neoburgi cepere.
Savellius14 ad Heilbrunnam est, Götzius15 cum 6000 in Silva Nigra. Lambous16 cum pari ferme numero silvam, cui ab occidentali positu nomen, transierat. Timetur, ne eas in partes veniat et dux Carolus17 hostisque Rheno occupato, qua Basileam et Neoburgum interfluit, commeatus a superna parte duci auferat. Illud nobis commode evenit, quod Bavarico equitatu de sedecim cohortibus in septem contracto Götzius multos offenderit primum deducendo quosdam in gradum inferiorem, deinde ex illis aliquos puniendo, quasi qui in postremo proelio victoriam hosti tradidissent. Omnes consentiunt, si duci tam diu id flagitanti in tempore venissent a rege auxilia, jam eum capto Brisaco in Bavaria aut ultra staturum fuisse.
Gratissima est mihi benevolentia Excellentiae vestrae restitutam mihi valetudinem gratulantis. Vestram ut servet Deum precor.
644
Regina mater18 in Anglicae19 littore honorifice excepta est obviam missis Northumbrio20, Gorino21, Vennio22. Coignaeus23 auctor consilii ad abitum fuisse creditur sibi metuens a Gallis, qui in Batavis militant, utpote gnarus se potissimum cardinali24 invisum.
Comes Henricus Nassavius25 ad regem deductus fuit nudiustertius in regis carruca comitante reginae26 carruca. Ita de subito hic mutantur consilia.
Respublica ista, in qua vivitis, etiam nostris temporibus suas habebat labes. Sed plurimum ab eo aucta multa vitiorum genera tristis intelligo.
De Scoticis rebus, qui hic sunt, Angli27 sperare nos jubent meliora. Rex28 foedus hoc novum mutari vult eo foedere, quod Jacobo29 regnante factum est; conventum minorem et in quo deliberetur tantum permittit in mensem Novembrem, parlamentarem differt in Majum anni sequentis. Interim barones Scotos, qui a consiliis ipsi sunt30, mittit per regiones ad sedandos vulgi animos. Sed indulgentiam commissorum, quam rex dat, plane recusant accipere Scoti causae suae se fidere dictitantes. Si serenum illinc, ut videtur, affulgens31 nos non decipit, licebit nobis et de D. Roi32 negotiis Hamburgi et de iis, quae ab electore33 missi tum hic tum in Suedia agunt, bene sperare.
Regis reginaeque Polonicae34 iter velatum aquarum sumendarum nomine suspectum hic est nec principi Casimiro35 prodest.
Habuere quidem hoc anno Austriaci successus non exiguos. Sed et ab iis, quae apparent et ab aliis, quae latent, multa illis metuenda sunt, quae prudentum animos ad moderatam pacem possint flectere.
Cosaccos regi Poloniae conciliatos et de Prussico etiam vectigali inter regem ac Brandenburgicum36 convenisse intelligo. Eo magis Suedi ad res suas bene ponendas vigiles esse debent.
Exspectabimus et de Demmino capto gaudium et responsum illud, quod Danicis datum est, et de magni cancellarii37 aut domi mansione aut transitu nuntium; itemque de rebus Turcicis.
645
De matrimonio Danico38 rumor mihi non fit credibilis.
Literae ad ducem Vinariensem optime curatae sunt. Juvenem39, qui et illas et Wolfii40 ad me literas attulerat, cum ad iter ei pecunia non suppeteret, domi meae retinui magis misericordiae causa quam quod ejus opera mihi multum utilis esse posset.
Deus Excellentiam vestram servet.
Excellentiae vestrae observantissimus et ad cuncta officia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXII Octobris MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: A. 1638 R. Hagae 20/30 Oct.