Clarissime Domine,
Multum me obligavit sibi Claritudo vestra missa oratione Danorum et reginae dominae nostrae responso2. Et hoc responso et literis, quas ab D. Roum3 scripsit magnus D. cancellarius4, nihil dici potuit, nihil est, quod cogitari possit
653
aut aequius aut prudentius. Felicem Suediam, quae tam bonis consiliis regitur; felices etiam vos, quibus datum sub tali magistro proficere. Pacem cupientium non est ad belli aspera addere contemptum eorum, qui, dum in armis sunt, hactenus saltem pares sunt et saepe ulciscendi se reperiunt occasionem. Qui autem adstringere nos volunt, ne pacem faciamus, nisi rebus suis bene positis, suscipere justam onerum partem debent praesertim potentes et longa pace opulenti hoc ipso nostris futuri feliciores, quod ad ferenda belli incommoda tanto serius et tam propinqua spe pacis accedunt.Deus haec utraque consilia ad bonum tum orbis christiani, tum Suedici regni regat ac gubernet.
Lutetiae, 30 Octobris 1638.
Claritudinis vestrae studiosissimus
H. Grotius.