Venerande parens,
Die Saturni praeterito, qui praecedentis mensis ultimus erat, ex Zelandia Hagam reversus sum. Omnes ibi nostri bene valebant, etiam vestri non immemores. Heri binas simul literas accepi, priores illas II Octobris datas, alteras XXII2.
Posteriores illas vel potius priores scriptas puto apud D. Spiringium3 tam diu detentas fuisse.
Gaudeo non improbari tibi amicitiam, quam cum D.o Crusio4 colui et semper colam.
Libros per Treselium5 missos nondum ad te pervenisse non possum satis mirari. Mitto iterum ad eum Casauboni epistolas6 a D.o Gronovio7 editas cum literis ejusdem, quas tamen melius curatum iri spero.
665
Domestici illius archiopiscopi8 pereruditi, qui apud reginam Bohemiae9 venturus est et de quo ad me scribis, dabo operam, ut et cognitionem et amicitiam consequar.
Reginam matrem10 iam in Angliam appulisse non dubito, nonobstantibus mandatis, quae ille, qui hic res Anglicanas agit11, a rege12 acceperat, de divertendo ab isto itinere reginae animo.
Mitto tibi discursum hunc legati pontificii13 vel ejus domestici14 super pacis negotio, quem, quandoquidem typis expressus non est, mea manu descripsi. Si quid aliud lectu dignum prodierit, faciam te compotem.
Ea, quae infelicem Palatini principis15 pugnam secuta sunt ex novellis, quas etiam adjunxi16, videbis.
Deus, venerande parens, omnibus conatibus tuis benedicat.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Comitis, 1 Novemb. MDCXXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Nov.