eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3848. 1638 november 14. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice et Generose Domine Legate, amice colende,

    Proficiscitur in Gallias tribuni locum tenens nobilis dominus Ludovicus Souche2, tum quod a patria iam aliquandiu abfuit, tum quod fratrem suum3 e vivis excessisse nuper intellexit, ut de rebus suis privatis potissimum iis, quae ex morte fratris ipsi incumbunt expediunda, prospiciat.

    Qui ut hisce meis literis commendatitiis fulciretur, impetravit. Nec enim id officii ipsi denegandum putavi, quia aliquot iam annis sub signis Nostris meruit ac munus boni et fortis militis obiit, dum etiam S.R.M.ti4 regno Nostro, communii causae servitia sua pro viribus impendere constituit.

    Itaque eum tibi de optima nota commendatum volo amice requirens, ut ipsi qua in re operam tuam imploravit, auxilio sis.

    Id officii S.R.M.tas grate agnoscet, praefatus etiam Souche hanc tuam humanitatem, debito honore et reverentia suspiciet et venerabitur.

    De caetero te divinae tutelae commendatum volo.

    Magnificentiae Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Stocholmiae, 4 Novemb: A.o 1638.

    Iuva hunc bonum virum quantum potes, ut sentiat hanc meam recommendationem sibi commodo fuisse.

    Adres: Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae, ad Christianissimum Galliarum Regem legato Ordinario, Magnifico ac Generoso Domino Hugoni Grotio, Amico meo colendo.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Ian. 1639.

    In dorso: 4 Nov. 1638 Cancellarius ad me.

    En: Pro Sucheo.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Met andere hand; eigenh. ondertek.; eigenh. postscriptum. Voor het antwoord, zie men de brief van Grotius aan Oxenstierna, dd. 22 januari 1639.
    2 - Louis Raduit de Souches; zie over hem no. 3846, p. 696 n. 7.
    3 - Niet geïdentificeerd.
    4 - Christina van Zweden.