eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3856. 1638 november 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Accepto nuntio cladis, quam sane gravem sensit domus Palatina2, officii mei duxi adire legatos Angliae3 et utrique ostendere jacere eam domum plane pros-

    707

    tratam neque posse nisi Anglis praeeuntibus et quidem vi valida sublevari; eaque de re quos cum rege4 cumque ministris regiis habuissem sermones ipsis narrare. Scudamorius videbatur spem facere, si non sumendi aperte belli, certe conferendi pecunias et militem ad bellum nostrum, quomodo Gallia in Batavicum bellum fecisset diu antequam ipsa quoque hostem se Hispano5 profiteretur. At Licestrius veterem occentabat naeniam de duplici foedere. Neque enim regem Angliae6 pro sua justitia ac prudentia facturum, si bello se contra potentissimos principes involveret, nisi certus esset, quid bello peteretur. Sibi cordi restitutionem Germaniae in statum veterem, alios id agere, ut ex aliena calamitate lucrum faciant. Et de Pomerania quidem quod speraret Suedia nixa consensu principis ejus terrae7 Ordinumque praesertim domo, quae possederat extincta non iniquum etiam sibi videri. De Lotharingia, de Alsatia rem esse aliam.

    Cum mala Palatinae domus ipsos propius spectare dicerem ob sanguinis vinculum, respondit, ut antehac, regum consilia ad eam normam non dirigi. Mirum vero id proferri a Gallis hoc tempore matre regis8 exsulante, fratre9 non ita pridem pro hoste habito et nunc ardente bello in regis affinem proximum10.

    Non omisi demonstrare etiam famam regis Angliae in eo verti, ne, quod aequum esse ipse tot legationibus missis judicasset, sperni semper pateretur; praeterea tantum impositum esse jugum principibus civitatibusque Germaniae, ita ipsos inter se discordes assuetosque servitio, ut si maxime nunc pax fieret, restitutis etiam qui dejecti sunt, nihilo ob id meliore loco futurae sint res Europae. Potentiam illam adeo jam magnam, ut ab Anglis formidaretur, insidiaturam temporibus superventuramque Galliae praesertim, quo nunc potissimum vallo libertas Europae post Italiam Germaniamque ad respectandos Austriacorum nutus perdomitas niteretur.

    D. cardinalis11 in Senesaeae12 locum, quam depulsam graviter fert regina13, substituit Brassacam14, propinquam suam, quae nunc apud reginam principem obtinebit locum adituum sermonumque assidua custos. Hoc experimento didicit regina non multum sibi auctoritatis ex partu15 partum.

    Deus Sublimitatem Tuam, Excellentissime et Illustrissime Domine, sospitet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10/20 Novembris 1638.

    708

    Cum diceret mihi Scudamorius mirari se navium, quarum auxilium obtulissent, tam parvam a nobis rationem haberi, cum navium Anglicarum metu quondam adacti fuerint Hispani ab Elisabetha16 pacem petere, dixi pacem et petivisse ab Elisabetha et ab Iacobo17 obtinuisse Hispanos, ut Anglorum ope destitutos Batavos opprimerent. Classem americanam, quae aurum argentumque fert, tam bene ab Hispano custodiri, ut nec ab Anglis nec a Batavis capi unquam potuerit. Oppida autem maritima, quae cepissent Angli, ut Corunnam, Gades, et in America S. Dominici et Nominis Dei statim ab eis derelicta, ut qui in praedam, non in bellum proficiscerentur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 481; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 547. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 185.
    2 - Op 17 oktober 1638 was Karl Ludwig van de Palts bij Vlotho verslagen door Hatzfeldt. Zijn broer Ruprecht en een aantal hoge officieren werden hierbij door de keizerlijken gevangen genomen.
    3 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Philips IV van Spanje.
    6 - Karel I van Engeland.
    7 - Bogislaw XIV, hertog van Pommeren.
    8 - Maria de Medici.
    9 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    10 - Philips IV van Spanje, zwager van Lodewijk XIII.
    11 - De Richelieu.
    12 - Marie-Catherine de La Rochefoucauld-Randan, markiezin van Senecey.
    13 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    14 - Catherine de Sainte-Maure, gehuwd met Jean de Gallard, heer van Brassac.
    15 - Bedoeld wordt de geboorte van Lodewijk XIV op 5 september 1638.
    16 - Elisabeth I (1533-1603), koningin van Engeland. Vgl. Dichtwerken I, 2A pars 1, p. 115 v., Pont. Regina Angl. (ed. Meulenbroek).
    17 - Jacobus I (1566-1625), koning van Engeland.