eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3864. 1638 november 27. Aan G. Müller1.

    Nobilissime Domine,

    Pro literis Nobilitatis vestrae datis 11 Novembris2, quanto sunt uberiores meque de pluribus rebus edocent scitu dignis, tanto majores aequum est me agere gratias. Neque vero molestum mihi est, quod Germanice scriptae sunt, imo est in eo et commodi aliquid, quia gentis cujusque res facillime et clarissime proprio ejus sermone exprimuntur.

    Ducis Georgii Lunemburgici3 aversum a rebus nostris animum in ea contra Palatinum4 et D. Bannerium5, quae videmus erupisse, mirum non est. Non difficilis forte in eum esset ultio, nisi nostros retineret fedus illud per Saxonicas regiones principum speciosum sua tutandi vocabulo et per Dani6 accessionem non invalidum. Quid in tali rerum statu faciendum sit, de eo consilium dare longe positis non satis expeditum est. Jure quin possint nostri invadere quaecunque illorum sunt, qui paci Pragensi7 adversum nos factae subscripserunt, dubitationem nullam recipit. Sed an expediat in illam novam compagem arietare, merito quaeritur. Nescio, an fine gravi suo incommodo abstinere locis illo federe comprehensis Bannerii equites peditesque possint et alio cum bona aliqua spe transferre bellum, ita ut non nimis longe a sibi possessis abstrahantur. Si abstineri ad tempus potest, non dubito, quin brevi hostiles copiae licentiae aliquid in eadem loca sint usurpaturae, quod deinde nostris invidiam importatorum in illas partes armorum sit detracturum sequentibus hostium vestigia aut exempla. Sed spero brevi ex ipsa Suedia mandata adfore, quae expensis onmibus, quae aut sperari aut metui possunt, caliginem hanc dispellant.

    Videntur sane Bremensis antistitis8 ferocia dicta factaque contra et beneficiorum memoriam et pactorum fidem aliquid mali nobis portendere a rege semper aemulo Suedis, nunc et invidente eis, quae per Germaniam tenent. Mecum cogito

    715

    an senatores et nobilitas Danica velint possintque dimovere regem, ne, quamvis sub Holsatici ducis titulo, citra necessitatem induat se rursum in pericula, quibus se ante annos aliquot non magna cum gloria extricavit.

    Ad ea, quae Illustrissimo D. Salvio9 proposuere illi, qui Geluckstadio veniebant, non absurdum forte responsum foret aequum esse, ut ab imperatore10 primum impetretur perscripta cautio, qua promittat se militem extra illas terras habiturum; Suedos deinde omnia aequa facturos. Ita et tempus ad deliberandum extrahi posset et aut dissui fedus aut certe aequitatis species in nostras transduci partes; sed certe, ut dixi modo, de his videre illorum est, quibus et loca illa sunt propiora et res ipsae ac quotidianae earum mutationes notiores. Si bona pax sperari non potest, utile erit quantulumcunque offeret Anglus11 arripi, ut causae illigetur.

    Bene curatae sunt ad marchionem Badensem12 literae.

    Deus, Illustrissimum Dominum Salvium vestramque Nobilitatem propitius servet ac sospitet.

    Lutetiae, 17/27 Novembris 1638.

    Nobilissimae amplitudinis vestrae studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 482. Beantw. d. no. 3897. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    4 - Karl Ludwig van de Palts.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Christiaan IV van Denemarken.
    7 - De vrede van Praag, gesloten in 1635.
    8 - Friedrich III (1609-1670), aartsbisschop van Bremen. Hij was een zoon van Christiaan IV van Denemarken.
    9 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    10 - Ferdinand III.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - Friedrich V, markgraaf van Baden-Durlach.