Vir reverende,
Quod summam pietatis tuae in me benevolentiam non pluribus officiis sum prosecutus, de eo venia danda est occupationibus nostris. Gratias vero maximas tibi debeo, quod initae inter nos amicitiae memoriam et animo retineas et literarum commercio testeris. In utroque ne me vincas, operam dabo.
Nihil mihi laetius contingere potuit, quam quod significant literae tuae non ingratum esse illustrissimo ac reverendissimo archiepiscopo Angliae primati2, eum, quem pridem eximiis ejus virtutibus devovi, cultum. De differenda editione3 dignum ipsius sapientia consilium est. Poterunt cum tempore et alia adnasci, quae, si non publice utilia, mihi certe sint oblectamento negotiorum aestus distinguenti studiis tranquillioribus.
Scotorum σϰότωμα lucis omnis Auctorem, ut sanet, precor. Ut autem prudens aliquis dixit, plurimum adversus tales morbos conferunt dies et quies.
Regina4, regis Galliae5 mater, si studium in Hispanos exuit, est quod nos Suedi, quibus non quidem in Hispanos, sed in domum Austriacam, Hispanis per multa vincula innexam, bellum est, gaudeamus. Et vestra aula hoc maxime tempore fortibus consiliis eget. Ideoque in dominae Chevreusiae6 abitu nihil factura damni est.
Deus te, vir reverende, et omnes recti verique amantes servet, tueatur, sospitet.
Tuae pietati obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXX Novembris MDCXXXVIII.