Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Adhuc Brissacum nos inter spem metumque incertos tenet. Quis ibi rerum status fuerit, ante duodecim dies ex literis, quas ad me filius2 ex ducis Vinariensis3 comitatu scripsit, potest intelligi. Ex eo tempore Longavillanum4 suo cum exercitu ad Vinariensia castra advenisse sparsus quidem hic rumor est, sed non verus; mandatane ejus rei ad Longavillanum data sint, nescio. Sed etiamsi ea
738
haberet, retinetur hinc a Lamboio5 inde a duce Carolo6, qui inter se ut jungantur laborant. Pugnae quaedam non longe a Ravone et Dia fuere Longavillani militibus cum hostibus tum Lotharingicis tum Lamboianis, quarum penes se fuisse victoriam Galli vulgant. Sed sincerius judicantes de eventu, quis fuerit, dubitare video. Praecipua spes hostium est, etiamsi Brissacum dux Vinariensis capiat, quod tamen non capiet nisi quam serissime ob virtutem et praesidii et praefecti7, brevi id se recuperaturos abcisis et a duce et ab urbe a superna parte commeatibus. Ei rei vix poterit obviam iri sine proelio. Proeliorum autem aleam toties tentare periculosum. Quem saepe transit casus aliquando invenit. Sed haec Deus in meliora vertat. Sed et quos antehac a Longavillano missos scripsi ad Vinariensem, minore fuerunt quam a nobis crediti sunt numero.Mauritius Palatinus princeps8 it ad Vinariensem, ut ibi militiae ponat rudimenta. Cum epistola filii mei, quam mitto, convenit plane altera ipsius ducis ad Noyerium9, nisi quod adjicit Waldshuto imminere hostes, ut eo insesso intercludant commeatus ab duce.
Comes Suessionensis10 in hanc aulam nuntiavit processum Piccolominii11 ad rhenana.
Lutsavius12 haud multum hic proficit, Sperat negotia sua promotum iri per legatum in Anglia Gallicum13.
In Espernonium14 manent irae ac nuper princeps Condaeus15 in parlamento Burdegalensi eum incusavit velut conscium caedis Henrici Magni16. Quae criminatio illum quidem recta at per obliquum reginam matrem17 ferit.
In Scotia episcopi quidam minus ex regula actae vitae rei totum ordinem infamare volentibus materiam et seditionibus alimenta praebent.
Radzivilius18 privatus hic agit et sua tantum curat. Sed audimus mitti huc e Polonia legatos dignitate eximios Opolinskium19, marescallum Poloniae, et Casonoskium20, cubicularium regis21, acturos de pace et de Casimiro22.
Est hic e Bergensi ditione juvenis23, qui musquettas et pistolettas reperit continuato ordine ejaculantes globos tricenos. Accepit a rege24 annuam pecuniam
739
D pistorienses et domum ad S. Clodovaei et ibidem molam ad sua fabricanda. Hoc adhuc post tot repertas humani generis pestes deerat.Grave interim fit Gallis bellum, quod hoc anno centum millionibus constitit, si ad regis impendia addantur quae a provincialibus miles extorsit. Neque tamen eo minus durabit bellum, fructuosum potentibus. Quod si id bona pace mutare velit Deus, magnae ipsi gratiae a christianis omnibus debeantur. Ejus paternae bonitati, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam, quantum possum, commendo.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Decembris novi Calend. anni 1638.
Regina mater in Anglia mille habet in diem florenos. Vidit eam legatus Gallicus et caeteri praeter Hispanum25.
Florentiae repertum est dioptrae genus, quod apparere facit lunam ea magnitudine, qua est ibi area, tanta quanta Lutetiae quae dicitur la Place Royale. Inde nobis maria et montes renuntiabunt astrologi26.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.