eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3884. 1638 december 11. Aan I. Jasky1.

    Nobilissime Domine,

    Et patriae vestrae bene et Nobilitati vestrae optime volo. Quare gaudeo et literas, quas mihi antehac non ingratas fuisse et quo sunt animo profecta mea vota pro vestra libertate et veteri immunitate, eodem accipi. Laudo autem vestrae civitatis rectores, quod pecunia non modica redimere regis2 gratiam voluere, quo apertius, si quid imminet gravius, ejus invidiam et apud Polonos et apud externos a se in novorum consiliorum auctores declinent3.

    De conventu imperatoris4 et regis Poloniae multa huc rumor, aliqua et suspicio pertulit, quae principi Casimiro5 optimo jure capto nihil sunt profutura. Eum principem in imperium Moscoviticum a nonnullis expeti sunt qui dicant; mihi id multas ob causas non fit probabile. Scire cupiam liberosne ullos Moscoviae princeps6 reliquerit et quis ad spem principatus aut jure aut potentum gratia sit proximus.

    Nos hic de Brisaco incerti haeremus inter spem metumque. Sperare nos jubet ducis Vinariensis7 diligentia, opera contra urbem, in urbe panis pridem deficiens et ad equos vescendos redacta inopia, metuere magnae Gotzii8 jam nunc copiae, majores exspectatae illi a Mediolano, a Bavaria, Bohemia, Austria. Consilium ejus a parte superna commeatus duci auferre, dum Lamboius9 ad10 Drusenhe-

    745

    mum transgressus Rhenum cum peditibus ter mille, equitatu multo, et alia ex parte, sed in ripa eadem dux Lotharingus11 ducem Longavillanum12 retinet, ne Vinariensi subvenire possit.

    Vale, vir nobilissime.

    Nobilitati vestrae studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Decembris 163813.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 488; Grotii Epist. ad I. Iaski, p. 27. Beantw. dd. 2 februari 1639. Israël Köhne genaamd von Jaski was een invloedrijk persoon in zijn geboortestad Dantzig.
    2 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    3 - De woorden ‘Quare gaudeo ...declinent’ ontbreken in de uitgave der Ep. ad. Jaski.
    4 - Ferdinand III.
    5 - Jan II Kazimierz.
    6 - Michael III Fjodorowitsj Romanow.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Johann, graaf van Götz.
    9 - Wilhelm, graaf van Lamboy.
    10 - De uitgave der Epist. geeft de lezing ‘et’.
    11 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    12 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    13 - In de uitgave van de Grotii Epist. ad I. Iaski staat hier het jaartal 1639.