Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine observandissime,
Prout negotium nostrum teloneareum2 multos summopere afficit, ita quidam hoc tam privatim quam publicis editis scriptis3 promovere, alteri impedire annisi sunt. In quorum numero et autores harum epistolarum esse videntur, quas hic iunctas4 Excellentiae Vestrae mitto.
Rex5 Varsaviam sub initium huius mensis advenit post festum Nativitatis Christi in Lithvaniam discessurus ibique hybernaturus. Et quanquam thesaurarius Lithvaniae6 nomine provinciae suae summam quandam argenti S.R. Maiestati obtulerit petieritque, ut iter hoc differret, potissimum hoc tempore, quo Lithvania mediis regiam Maiestatem cum aula sustentandi destituatur, tamen a proposito dimovere non potuit.
Comes Monte Cuculli7 brevi in Poloniam veniet sororem regiam8 in matrimonium filio9 defuncti archiducis Leopoldi solemniter petiturus.
Cosaci qui iam in gratiam regiam redierant, levi sub praetextu rursus tumultuantur et more suo vicinos sibi agros depopulantur.
Nihil habeo quod iam addam nisi preces humillimas, ut Excellentia Vestra me semper in numero clientum suorum habere dignetur credatque me tamdiu quam vita supererit permansurum Excellentiae Vestrae obsequentissimum.
Jasky mpp.
Dab. currente calamo Dantisci die 16 Decembris A.o M.DC.XXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Febr. 1639.