eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3893. 1638 december 20. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Octiduum iam est, quod secundam in foro actionem egi multo minus quam ante commotus. Spero mihi hac in re crebram exercitationem non parum profuturam.

    Iam tertio locutus fuissem, nisi instantes feriae tempus negassent.

    De fratre minore2 gaudeo intelligere quae nuntias; de majore3 doleo, quod eas, quae revera in bello sunt difficultates, vel male contemserit pridem vel male metuat hodie. Spero tamen, et quidem si novi, confido nihil eum aggressurum inconsultis parentibus, nihil sibi ipsi indignum.

    Nos hic laetissimum heri accepimus nuntium de Brisaco dedito. Fortissimus ille princeps4 vel sola hac expugnatione sibi immortalitatem, hoc praesertim tempore, comparavit.

    De Bannerio5 non minus prospera sunt quae intelligimus fuso ter Galasii6 exercitu.

    De Treselio7 miror, quod sit tam nostri immemor. Ego ad eum scribam quam primum.

    Interea Deum precor, venerande parens, ut tibi det omnia prosperrima.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae XX Dec. MDCXXXVIII.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 dec.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Diederik.
    3 - Cornelis.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Matthias, graaf Gallas.
    7 - Wellicht Samuel, zoon van Daniel Tresel.