eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3911. [1639 januari 1]. Aan W. de Groot1.

    Bene accepi, mi frater, literas tuas 20 Decembris2.

    Lonio3 omnia praestabo quae potero omnibusque iis, quos es commendaturus.

    De Petro4 nostro grata sunt quae nuntias tibique gratias ago maximas, quod ei ad laudem viam forensem monstras. Placet etiam quod honores in urbe genitrice nostra mandantur iis, qui majores suos virtutis suae sponsores habent et quorum imprimis interest civitatem salvam esse. Velim pro me eos salutes.

    De Brisaco capto qui ad vos venit rumor omen tantum fuit et rei, quae diu differri non poterat quaedam praejudicatio. Interim qui in urbe captivi tenebantur, horrendum dictu, alii aliorum carnibus pasti sunt. In urbe exercebuntur et romana et protestantium sacra. Praesidium maxima parte ex Germanis. Revocantur in agros agricolae.

    De Scotis verissima judicas. Sive concedas aliquid sive contra luctare par a superbia, aut contumacia periculum. Consistoriale illud, quod episcopali praeferunt, regimen seditionum seminarium est; si quid recte judico, majus quam quod apparet malum latet et quidem his maxime temporibus, ubi de Palatino5 aut sublevando aut deserendo consultatio est, incommode interventurum. Otium et commercia amantibus satis magnum talia suadendi argumentum erit, civilis belli metus ante fores.

    Cordato homine opus habet fisci advocatio. Ego memini me, cum Zelandiae causam fortiter agerem, ab ipsis Zelandis desertum.

    Deus annum, quem hodie inchoamus, parentibus optimis6 tibique ac tuis et nostris det prosperum ac salutarem.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 881. Antw. op no. 3894 (dl. IX).
    2 - No. 3894.
    3 - Arnold van Loon, zoon van Hans van Loon en Anna Ruychaver. In brief no. 3894 (dl. IX, p. 766) wordt hij ‘Leonius’ genoemd.
    4 - Pieter de Groot verbleef in Holland, waar hij zich in de rechtspraktijk oefende.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.
    6 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.