766
Frater optime,
Gratissimum mihi sint ex iis, quas IV hujus mensis ad nos dedisti litteris2 intelligere librum tuum de Veritate religionis Christianae3 in sermonem Persicum4 ab ipsis pontificiis transferri, qui honos raris christianorum scriptis est exhibitus.
Ex alteris quoque XI Decembris scriptis5 lubens percipio consilia nostra super filii majoris6 negotio non discrepare.
Leonium7, ubi ad vos venerit, gratum tibi fore, quanquam satis vel ob suorum commendationem credideram, tamen et meam intercessionem ei non gravate impertii.
Filius tuus Petrus iterum praeterita septimana causam pro reo defendit sane non sine gloria, et quod petiit obtinuit, ne nimirum provisionalis ferretur sententia; post ferias operam dabimus, ut saepius audiri atque ita inclarescere possit.
Delfenses nostri, quibus quaterni senatores creandi erant, a more et instituto majorum non degeneravere adscitis in eum ordinem Pavio juniore8, cognati Adriani Pavii filio9, Arnoldo Berestenio10, Abrahamo Hogenhoeckio11, fratribus defunctorum, et Johanne Graswinkelio12, qui Maeslandium13 patruum habuit, omnibus patritiis e familiis. Itaque plebei non habent, quod sibi hic vindicent. Ex iis procul dubio, aliquos habebimus scabinos, qua de re scribam alias.
Brisaci capti nuntius jam omnium hic animos laetitia implebit atque eo magis, quod ea sola victoria annum protestantibus Gallisque infaustissimum est clausura. Accedunt nunc de clade per Banerium14 Galassio15 illata nuntii, sed haec tibi erunt notissima, itaque manum de tabula tollo.
Illud dolet quod non jam episcoporum vita, sed ipse episcopalis ordo novam turbarum in Scotia ministrat occasionem; eadem iis hominibus, quae multis nostratibus natura est: si adversere, crescit contentione et pudore cedendi animus, praesertim in iis, quae ad religionem pertinent: sin obsequare, timeri se sentiunt,
767
atque inde augescit alacritas, cumque obedire bona fide desierint, imperare incipiunt.Selandi ad patrocinium fisci designavere Hubertum16 Zirizaeum, Vroeanum pensionarium Tolanum17 et Bomium18 ni fallor Goesanum; quid jam Hollandi nostri constituturi sint, videbimus.
Vale, frater optime, et a me meaque19 cum uxore et liberis20 salve.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XX Decembris 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 20 Dec. 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 29 Dec.