94
Vir reverende,
Gavisus sum videre amicam manum et quidem e Batavorum terra, ubi πολλὰ μὲν ἔσϑλα ϰαϰοῖσι μεμιγμένα πολλὰ δὲ λυγρά2.
Scio eo te pollere judicio, ut fructum et apud te et per te bonum adferre possint utriusque generis tum res tum homines.
Ego amicitiam illam in Germania nobis inchoatam, dum mari non Gallico dicam, sed Britannico, ut vult noster Seldenus3, dividimur indivisam, quominus obliteretur, literis alere nunquam gravabor et, quod initium scribendi erit justissimum, opto tibi in quo nunc es loco fausta laetaque omnia et ut serenissimae reginae4, cujus virtutes suspicio quantum quisquam, ex adversarum rerum consolatore fias prosperarum gratulator.
Praeterea ne intra literas solas stet hoc commercium, collocutores tibi pro me dabo duos, filium meum5, qui ibi est, et uxoris meae fratrem senatorem Reigersbergium6, ad quos jam nunc ea de re scribo7.
Spero illos non minus caros tibi fore me tradente quam mihi fuit te tradente D. Goffius8, vir et magnae eruditionis et suavissimae consuetudinis.
Causae sunt justissimae, quas adfers, propter quas se princeps elector9 Hamburgum recepit. Si Anglia velit, paratum est fedus et salva, quantum humanis judiciis assequi datur, domus Palatina. Sin aliter, parco male ominari. Si vero Suedia tot annorum impendiis exhausta quaerit, unde depleta sarciat, neutiquam id mirandum est, cum societatis haec sit natura, ut quod alteri minus suppetit, id ex alterius copia suppleatur.
Ex Hassico exercitu alios alio ituros suspicor; quidam dicuntur Gallicae militiae promisisse operam, alios imperator10 lactat.
Felicia ducis Vinariensis11 proelia et capti Brisaci decus Gallorum et Batavorum aliquot hoc anno adversa compensant et spem nobis faciunt successuum, modo vestra Britannia adspiret. Nam et Galli et Batavi terra marique se movent et Bannerii12 exercitus imperatoris et duorum electorum13 copiis non cedit mittenturque ad eum vere adulto homines, machinae, commeatus et si qua alia bello necessaria. Tum vero, si, quod creditur, pacem aut inducias cum Persis facit Turca14 et a Venetis conditionibus aequis averti potest, erit, cur imperator aut pacem Germaniae det bonam aut domesticis distentus malis de aliis lacessendis non cogitet.
95
Scotis tumultuantibus gaudeo ereptum mantellum religionis. Nunc alter praetextus restat libertatis, qui, quo sit evasurus, ex conventu parlamentari apparebit. Vereor, ne paucorum dominatus cum damno regii juris sub populari umbra lateat. Gaudeo ad probandam veram veteremque christianorum sententiam de non opponenda regibus vi Aberdonensibus probatam neque inutiles ad id fuisse labores nostros.
Libri, quem molitur Bysterfeldius15, paginam unam vidi. Vereor et ego, ne quod Kekermanno16 evenit, ei eveniat et nimiae subtilitates aliqua parte ad impetum eorum, in quos pugnat, pateant: omnia, quae in negotio Trinitatis dicuntur, extra τὰ ἐν ταῖς γραφαῖς ϰείμενα et pauca, quae ad eorum explicationem consensus antiquus recepit, periculum habent. Optime Chrysostomus17 et ex eo Isidorus Pelusiota18, ὅταν ἅπερ ὁ Θεὸς ἡμᾶς οὐϰ ἠϑέλησεν εἰδέναι ταῦτα βιαζώμεϑα μανϑάνειν, οὔτε ἐσόμεϑα - πῶς γὰρ Θεοῦ μὴ βουλομένου; - ϰαὶ τὸ ϰινδυνεύειν ἡμῖν ἐϰ τοῦ ζητεῖν περίεστιν μόνον19. Cui illud addam Maximi τὸ γεγραμμένον ϰαὶ σὺ λέγε ϰαὶ μὴ ϰινδυνεύσεις20. In quem sensum plurima sunt in disputatione Basilii21 contra Eunomium22. In illis Dei attributis, quae nos respiciunt, justitia maxime ac bonitate, dat nobis et sacra scriptura et impressae mentibus nostris προλήψεις uberem, dissertandi materiam; quae vero ad internam Dei naturam pertinent aut circumscripte eloquenda aut silentio veneranda sunt.
Bysterfeldio omnia felicia opto, tum quae ipsum privatim, tum quae principem23, a quo missus est, spectant.
Prodiere hic desumpti ex parlamentariis actis libri egregii, quibus titulus Libertates Ecclesiae Gallicanae24. Eum cardinalis Rupifocaldius25 contractis episcopis quibusdam pontifici26 quam regi27 fidelioribus damnavit haereseos eaque de re ad alios scripsit episcopos. Rex sua ipse jura deserens recudi eos libros vetuit. Sed hoc magis et quaeruntur et leguntur. Sirmundus28 adhuc in Theodore-
96
to29 sudat ac praeterea Hincmari editionem30 auctiorem pollicetur. Mileterius31 tam de justificatione quam de operibus plurima jam edidit32, quae Calvino nimium addictos mirum quam urant.Vale, vir doctissime.
Tuus tuo merito
H. Grotius.
Lutetiae scribebam II/XII Februarii MDCXXXIX.