Venerande parens,
Egi praeterita septimana cum D. Silvio2 causam satis nobilem neque dubito, quin et crastino die cum eodem aliquid dicturus sim.
Crescit mihi paulatim fiducia, praesertim cum unice brevitati studeam, ne memoriam, quae mihi omnis in ordine consistit, multarum nugarum insertione perturbem. Video hoc non item apud alios observari, quibus inordinata prorsus est dispositio, et hoc etiam non parum obest, cum refellenda mihi argumenta sunt tam male disposita. Ideo non improbandus mihi videtur mos parlamenti Gallici, ubi, cum tantum semel loqui liceat, majori annexione et ordine dicenda praemeditari possunt et ita praemeditata magis oratione eloqui. Dabo operam, ut aliquando quid agam nostro nomine non indignum, ubi ex verborum elocutione ad rem ipsam pervenero.
De iis, quae hic aguntur et praesertim quae apud Dunquerquam acta sunt, ab avunculo3 et Domino Camerario4 habebis.
135
Audio hinc profectum in Angliam D. ab Heenvliet5 missum a principe Arausionensi6; quam ob rem nulli satis liquet: etiam discessus eius a plerisque ignoratur.
Deus, venerande parens, vobis det omnia prosperrima.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., prid. Cal. Mart. MDCXXXIX.