158
Magno cum gaudio cognovi, mi fili, ex literis pridie Calendas Martii datis2 in foro te esse assiduum. Non potest ulla tibi ostendi melior via sive ad parandam gloriam sive ad rem salva libertate et sine cujusquam offensa faciendam. Quod autem omittis inania aut supervacua et causae, quod dicitur, jugulum petis, prudentiae est. Verum est, quod dicis paucos esse, qui ordine dicant. Magnae partis verba, arena sunt sine calce. Ego ei rei semper extime studui, quod et ex scriptis meis forensibus et ex editis poteris cognoscere, ut cum digestu loquerer scriberemque.
Ne te aliorum confusa dictio obruat, consilium dabo, quod experto mihi profuit. Omnia, quae ex utraque parte in causa dici posse videntur, in locos distribue, quos per imagines infigas memoriae. Deinde quicquid adversarius dixerit, refer non ad ipsius, sed ad tuum ordinem.
De clade Dunquercanorum est, quod gaudeamus.
Si quid de mandatis Heenvlitii3 intellexeris, fac sciamus.
Caetera mater4 adferet quae itineri parare se incipit.
Vale cum amicis, praesertim parentibus5, patruo6, uxore7 liberisque8 ejus.
Tibi optima volens pater
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Martii 1639.