147
Excellentissime atque illustrissime domine,
Antevertit hoc anno socios nostros hostium diligentia videnturque ipsi potius designaturi locum, ubi bellandum sit, quam eum accepturi. Nam et caesariani2 insessis Cliviae oppidis profitentur quidem salva fore Batavis pacis jura; attamen tam suspecta vicinitate - nam plus duabus leucis a Novimago non absunt - multum illis dant negotii. Et Hispani Castellum, Cameracensis agri oppidum, ante veris initium obsidere coeperunt.
Ad reginae Angliae3 literas de suo huc itinere rescripserat rex4 daturum se imperia, ut bene reciperetur. Sed mutasse videtur regina consilium sive in melius mutata valetudine, sive quod intelliget regem meditato abitu colloquia ipsius declinaturum.
Dux Lotharingus5 ita constans manet in fide adversus caesarem6, ut marchionem Villam7 missum ad se cum conditionibus nec aspicere voluerit seque in Brabantiam transtulerit, quo magis omnes diffidentiae occasiones praecludat.
Duci Bernhardo8 paratur etiamnunc hic hospitium. Sui tamen eum venturum non putant velintque a regina nostra9 ad eum literas scribi, quibus excusationes ipsius adjuventur. Inter eas excusationes non minimum est, quod Leopoldus10 cum magnis copiis ad vicina Brissaco loca venturus creditur, ipse autem imperator11 iturus contra D. Bannerium12.
Capitatio hic nova instituitur ex censu, grave semper populis onus. Praeituri caeteris exemplo cardinalis Riceliacus et Bulionius13, centum millia florenorum singuli contribuunt in publicum facile id de publico resumpturi.
Creditur Candalii ducis14 mors aliquas vias apertura ad sanandum ducis Valettae15 malum, quia magnum ea morte patrimonium ad ducis Valettae filium16 devenit, cui Brezaei filiam17 in matrimonium rumor despondet. Peregrinis etiam in Gallia habitantibus, tum qui adepti sunt jura civitatis, tum qui adepti non sunt, tributa indicuntur magna. Haec cuncta efficiunt, ut bellum mire detestentur omnium ordinum homines.
Ducis Vinariensis et peditatus et equitatus integritati suae restitutus est. S. Claudii oppidum nondum se dedidit. Rogatus est ab Helvetiis dux, ut parcat
148
salinis, unde sal ipsi habere solent. Et Gallici militis apud Helvetios et apud Rhaetos Hispanici conscriptio tardiuscule procedit, quod utrique factioni contraria se objicit factio.Hispanicae partis homines Jenatzii18 mors non parum exterruit eoque magis, quod judices non pro facti atrocitate in conscios inquirunt.
Ut Helvetii, quamquam non levi in metu positi, bello se implicent, hoc incredibilius mihi videtur, quia cum pontificiis civitatibus iis cohaerent vinculis, quae ut plane rumpant vetustamque connexionem divellant, non facile sit persuasu.
Philippiburgi magnus est paratus eorum, quae ad alendum instruendumque militem sunt necessaria. Nec dormiunt doli. Nam et Hohentwilae praefectus19 tentatus est promissis caesarianorum.
Gaudeo brevi hic futurum illustrem D. baronem Oxenstiernium20 archidapiferi21 filium. Non parcam ei ostendere, quantum Sublimitati tuae totique domui ejus debeam, Deumque, excellentissime et illustrissime Domine, pro omnium ad eam pertinentium incolumitate precari.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Martii novi Calend. 1639.
Vidi librum22 scriptum a caesariano apud Helvetios agente23, in quo id agit, ut absterreat Helvetios, ne dilectu aut opera Gallos juvent, Gallis late exprobrans aviditatem immergendi se in aliena praecipueque insidendi Alpes et Rhenum, ut hinc Germaniam, inde Italiam infestent. Explicat foedera Helvetiorum cum Austriacis et quid imperio debeant, nec reticet exempla eorum, quibus societas Gallica male cesserit tum vetera, tum quae in oculis sunt Treviri24, Parmensis25 et Mantuanae26, addito et Sabaudiae periculo. Specialiter Helvetios habere, quod timeant, colligit inde, quod rex in propinquo a Sabaudo27 jus in terram Vauxensem, a Longavillano28 in Novicastellum emerit; libertatem Florentiae per Gallos periisse multaque alia ejusmodi, magnis imperiis objectari solita et quibus similia saepe objecta sunt Austriacis.
Iamjam literas accipio a Pontarlerio, quae nuntiant D. Insulanum29 redire in Galliam re infecta. Ipsum autem ducem30 ire Brissacum. Scriptae sunt 17/27 Februarii. Adfertur et nuntius illud in Cameracensi agro oppidum, Castellum quod dicitur, exemptum obsidioni.
149
Mitto edictum de peregrinis31, dissertationem ad principes christianos32 et scriptum virulentum contra memoriam patris Josephi33 et conditiones dediti Iouxii34.
Bajonae detecta et punita proditio factionis Hispanicae35.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.