eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4023. 1639 maart 18. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Licet jam eorum, qui ad vos navigant, messem facere maximam: scripsi his diebus aliquoties2, nunc iterum scribo per filium domini senatoris Forestii3, qui profecto vir et omnes doctos amat et te facit plurimi, me quoque eo nomine non vulgari dignatur amicitia. Inhabitat jam is aedes nostris vicinas, unde et nobis jam quod illi olim evenit,

    Notitiam primosque gradus vicinia fecit4.

    Ejus viri filio5 siqua in parte potes prodesse crede te non tantum in dignum beneficia conferre, sed quicquid illi a te tribuetur, mihi etiam filioque tuo tribui.

    176

    Pluribus te non morabor, nam et ille ventos optat ferentes et ego illi omnia voveo prospera atque ita citius quam cogitaveram.

    Manum de tabula cogor tollere.

    Vale, frater optime, a me, patre6, matre7, uxore8, liberis9 et amicis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hage (sic), XVIII Martij 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 18 Martii 1639 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 19 Apr.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr.
    2 - Nos. 4015 en 4016 dd. resp. 13 en 14 maart.
    3 - Jan van Foreest.
    4 - Ovidius Met. IV. 59.
    5 - Adriaen van Foreest.
    6 - Jan de Groot.
    7 - Aeltgen Borre van Overschie.
    8 - Alida Graswinckel.
    9 - Voor hun namen zie men no. 3919, p. 16 n. 7.