Venerande parens,
De morte Plosii2 procul dubio iam intellexeris. Filius eius3 in Galliis antea extinctus multos poetas excitaverat, pater nullos; adeo etiam literatis apud nos aulicum inest ingenium.
Veniunt ad vos D. Gronovius4 et Fabricius5, quorum ille literas Casaubonianas6, quas pridem edidit Plosii nomini inscripserat.
207
Vidi hic D.m Jansonum7 reginae Bohemiae8 a sacris, et horas aliquot cum eo consumpsi; inveni eum qualem iam ante significaveras in theologicis prudentem nec eorum, quae extra Ecclesiam geruntur ignorantem.
Multi nobis fuere sermones etiam eorum, quae iam inter Anglos et Scotos dissidia sunt. Est ille pacis ecclesiasticae, ut video, amantissimus habuitque, ut narravit mihi, verba cum D.o Riveto9 super tuo libro De veritate Religionis Christianae10, praesertim quod socinianismi accusaret te; cui ille paucis respondit se crediturum ei posthac, si aliquid magis christianum posset reperire, quod non in illo libro contineretur.
Dixit etiam mihi Amstelodami editum iri scriptum aliquod parentis in Epistolam ad Galatas11.
Petavium12 nondum viderat, sed ex quibusdam argumentis [, quae] illi retuli, colligebat plane papisticum esse.
Deus, venerande parens, vobis det omnia prospera.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., VIII Mart. MDCXXXIX.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 April.