Venerande parens,
Habes harum latorem Vincentium Fabricium2, virum, ut nosti, satis de studiis meritum, ut apud eorum amantes alicuius commendatione non indigeat. Ego eius laudibus non insistam, novisti enim et ex facie et ex scriptis hominem.
Vixit ille aliquandiu Hagae; nunc in Galliam cogitans extorsit mihi pauca haec verba.
Plura non addo, tum quod ille per Angliam iter facturus3 nonnihil morae itineri suo addet, tum quod et crastino die per tabellarium scripturus sum.
226
Faxit Deus, venerande parens, ut omnia tibi procedan[t] felicissime.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., III April MDCXXXIX.