Illustri et incomparabili viro domino Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, Caspar Barlaeus s[alutem] p[lurimam] d[icit].
481
Illustrissime Groti,
Misi non ita pridem tibi Mediceam hospitem2 sive brevem narrationem pompae istius triumphalis et spectaculorum, quibus reginam matrem superiore anno excepit s[enatus] p[opulus]q[ue] Amstelodamensis. Misi autem sine literis. Causa est, quia in aedibus domini Wickefortii3 cum essem, prope erat, ut ad navem, quae Rhotomagum ibat, deportaretur cistula cum supellectile. Quare librum petii includi, cum alias terrestri itinere maiores sarcinulae aut fasciculi curari minus commode possint. Festinante nauta et extra domum meam ac musaeum positus literas libro addere per id tempus non potui. Eas per tabellarium submitto rogoque ut literarium istud munusculum oculis tuis et lectione indignum benigne accipias. Ludicra sunt et per ludum exhibita quae hic descripsimus. Tibi magis seria et gravia misisse debebam, sed ab his iam imparatus ea do quae iussu superiorum pro re nata exaravi.4
Tradita mihi est ante pauculos dies in formam epistolae complicata charta, quae laudes habet cuiusdam Nicolai Claudii Fabricii, Calasii et Petriscii domini. Inscriptio a manu tua est. Sed quid ista laudatione5 a me petatur nescio, cum aperta epistola nihil mihi scribat, nihil loquatur, nihil habeat praeter encomium istius viri, etiam de fama mihi ignoti. Si quid tamen coniicere licet, puto eo consilio haec missa, ut poematio aliquo tanti herois manes prosequar. At possum hoc officium, vel te indice, vir maxime, recusare, cum nec defuncto, nec amicorum eius cuiquam debeam. Satis sit Romae ab oratoribus laudatum. Quaesita illa nimis et emendicata videbitur laudatio, quae ab homine extero et longe ab Aquis Sextiis in Batavis posito proficiscetur. Et habet patria haec nostra viros magnos, quibus laudandis cum feret occasio malim vacare. Nec otium iam suppetit ista scribendi, cum e morbo convalescens fatigare mentem attentiore meditatione non ausim.
Collega meus clarissimus dominus Vossius cum familia omni per Dei gratiam rectissime valet et Excellentiam tuam ut et uxorem liberosque plurimum salvere iubet. Vale, vir summe, et nominis tui cultorem serium candidumque redama.
Amstelod[ami], ipsis Non[is] April[is] 1639.