295
Nobilissime domine,
Si tam bene procedent res civitatis vestrae quam ego ei bene volo, optime prospectum erit et libertati ejus et immunitati2. Laudo τοὺς έυέλπιδας. Interim multa me sollicitum habent Spiringiorum3 apud regem Poloniae4 gratia et molitiones indefessae, tum quod hoc tempore, ut non male observat Nobilitas vestra, omnes reges fiunt alabarchae5 et quemvis lucri odorem sagaci nare persequuntur.
Rex Daniae6 parum probabiliter in aliis damnat rem, cujus ipse exempla auget intenditque.
Batavi in legatione decernenda cunctantur, nempe quod semel parum honorifice excepti metuant impingere in eundem lapidem.
Suedi satis alibi7 negotii habent, praesertim nunc parum prosperis Banerii8 rebus, dum differt Gallia duci Vinariensi9 vires dare, quibus Rhenum transeat; quod tamen nunc post vulneratam non leviter causam factura pollicetur. Exercet praeter hoc Suedos suspecta cummaxime Danorum vicinitas.
Nos hic bellum a Gallia ingens in Germania, Hispaniam Belgicamque exspectamus. Sed et curas et armorum partem potissimam ad se non traxit, sed rapuit subitum Hispanorum fulmen in Taurinos, quorum captis oppidis compluribus, inter ea Verruca et Eporedia10, nunc ipsam urbem principem obsident machinisque pulsant. In arce est princeps vidua11, in urbe cardinalis Valetta12 cum omni Gallorum exercitu satis valido ad tutanda moenia, si habeant13, unde vivant et quod jaculentur. De utroque dubitari video. Dux puer14 Chamberii est. Dant operam Galli, ut et puerum et, si fieri potest, matrem in Gallia habeant.
Turca15 pergit iras suas in Persam16 effundere magno Dei in res christianas beneficio.
296
Vale, vir nobilissime.
Nobilitati vestrae studiosissimus
H. Grotius.
Dabam Lutetiae, XX/XXX Aprilis MDCXXXIX.
Adres: A monsieur monsieur Iasky, gentilhomme à Dantzig.