eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    326

    4112. 1639 mei 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    In Augustam Taurinorum non videntur praecipue directa fuisse Hispanorum consilia, sed tantum an quid ipsis utile, quae in urbe est, fratrum duorum2 factio ferre possit. Ceterum Casalis obsidionem videntur animo agitare capta jam et Asta et Monticalvo.

    Transiere Alpes Gallorum equitum octingenti, peditum octo millia ex Languedocia; alii milites ex Delphinatu et Provincia eodem mittuntur. Ita illuc versae sunt Gallorum curae ac vires, ut alibi nihildum agatur.

    Quid moliturus sit ad finem Belgicum Mileraeus3, nondum liquet.

    Fuit apud me Bysterfeldius4, quaesivit, an missura esset aliquem Suedia ad Transilvaniae principem5; id enim et Gallos percunctari, ut quid sibi faciendum sit, possint decernere.

    Dixi intellexisse me non alienam a mittendo esse Suediam, modo clare conspici possit principis illius propositum; metuendum enim esse, ne fama duntaxat oblatarum societatum frui velit, ut ab imperatore6 commoda quaedam obtineat. Quam suspicionem ipse non carere quidem suis rationibus fatebatur, sed tentabat eam diluere, tum ex studio ejus principis ad tutandas per Hungariam res protestantium, tum quod non expediret ipsi in offensas Turcici sultani7 incurrere. Haec tamen non talia sunt, ut me incepto8 per tot ambages negotio securum esse patiantur.

    Doleo valde magis magisque accendi Anglorum Scotorumque dissidia; horum vero affectionem ita cuncta Scotiae invadere, ut etiam qui regias partes tutati fuerant coacti sint, nisi exsulare et bonis exui vellent, addere se insanientibus. Hamiltonius9 a Scotis accusatus ut patriae contemtor scripto10 se purgavit sincerumque suum pro pace laborem demonstravit.

    Anglorum procerum eorum, qui puritani vocantur, duos eminentissimos11 et capita haud dubie futura partium, si quid in Anglia motus exsurgeret, in custodiam dandos rex12, dum Eboraci substitit, censuit. Idem rex epistolas misit ad regni sui nobiles pecunias ab ipsis mutuas rogans. Quae ratio faciendae pecuniae, citra conventum parlamentarium libertatis quam regis amantioribus quibusdam non placet.

    327

    Scripsere ad eundem regem Helvetiorum protestantium civitates pacem ei internam commendantes etiam ob publicum Europae bonum. Agere sincere eos arbitror. Verum ego id non magis profuturum puto quam operam ad pacificandum oblatam a Daniae rege13 et ab Arausionensi principe14, a rege autem non acceptam aliena in suorum regnorum negotiis arbitria recusante.

    Dux Vinariensis15, ut puto, Brissaci est etiamnunc: militibus ejus dedidit se Hippolyti oppidum. Nunc Thannum iidem obsident. Arces autem quaedam circa Salinas Guebriano16 cessere. Brissacum munitur profunda fossa operibusque aliis.

    Rhaeti legati17 in itinere sunt. Interim turbatur in Valle Telina ingressis eo per vim quibus exsilium indictum fuerat et Hispano non tenues copias proxime eam vallem habente ad impediendos Rhaetos, si armis eam possessionem velint repetere.

    Difficilem puto fore compositionem inter viduam Sabaudam18 et pupilli19 patruos controverso tutelae jure. Tamen in id laborari a pontificis20 ministris audio.

    Militis regii mira hic est licentia. Sub ipsas Lutetiae portas spoliantur de die viatores ne dissimulata quidem, ut fieri solebat, figura raptorum, qui tamen impune id ferunt. Tum vero ob novas gravesque capitationes et hac aliisque urbibus decedunt.

    Deum rogo, excellentissime et illustrissime domine, det reginae21, regno22 tuaeque Sublimitati felicia omnia.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Maii anni 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 531; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 608.
    2 - Tommaso Francesco, prins van Carignano en kardinaal Maurizio van Savoye.
    3 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    4 - Johann Heinrich von Bisterfeld.
    5 - Georg I Rákóczi.
    6 - Ferdinand III.
    7 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    8 - De uitgave der Epist. geeft de lezing: ‘intacto’.
    9 - James (1606-1649), markies - later, in 1643, hertog - van Hamilton, graaf van Arran, graaf van Cambridge; op 30 mei 1630 nam de Zweedse koning Gustav II Adolf Hamilton in dienst op voorwaarde, dat hij 6000 man met zich mee zou brengen. Na in Duitsland aan de strijd deelgenomen te hebben keerde Hamilton in september 1634 naar Engeland terug.
    10 - Welk van Hamiltons geschriften het hier betreft, heb ik niet kunnen uitmaken.
    11 - William Fiennes, burggraaf Saye, en Robert Greville, baron Brooke.
    12 - Karel I.
    13 - Christiaan IV.
    14 - Frederik Hendrik.
    15 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    16 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    17 - Voor hun namen zie men no. 4021, p. 174 n. 2.
    18 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    19 - Carlo Emanuele II van Savoye.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Christina van Zweden.
    22 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.