420
Nobilissime domine,
Recte ad me pervenerunt Nobilitatis vestrae literae scriptae 13 Iunii2, pro quibus insumptaque opera in me edocendo ea, quae illis in partibus gerantur audiunturque, gratias ago.
Quae hic intelligimus, ea ad illustrissimum Nobilitatis vestrae parentem3 scripsi neque hic repeto, cum scio inter patrem filiumque omnia esse communia.
Nos hic accepta ad Theodonisvillam clade perturbata videmus, quae capi coeperant consilia. Neque tamen desinimus bene etiam de hujus anni successibus sperare: exspectamus enim, ut nuntietur nobis Hesdinum cessisse Millereio4, Salza Condaeo principi5, duci Vinariensi6 Salinae. Praecipuum vero momentum in hoc est, ut non leve aliquid aggrediatur princeps Arausionensis7: ita enim de consiliis ejus judicant omnes, ut, si quam urbem obsidere coeperit, ea sit potiturus.
Melander8 cum Hassico milite bellum nundinatur. Alii nutant, alii nictant, alii pangunt suaviam9.
D. Bannerio10 omnia optanda sunt prosperrima, quae et sperare nos jubent res antehac ab eo gestae. Caeterum hic pro certo habetur conjunxisse jam Hatzfeldium11 suas cum Galassio12 copias. Quod si est, hoc circumspectius D. Bannerio res erunt administrandae.
Nobilitatis vestrae studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 25 Iunii 1639.