Illustrissime domine,
Bene ad me pervenerunt literae Excellentiae vestrae datae 19 Iunii2. Pro literis ad uxorem meam curatis3 gratias ago.
Fuit sane damnum non leve, quod ad Theodonis Villam acceptum est, sed duo hujus cladis solatia Galli habent: exemptum Piccolominaei4 obsidio Mousonum eo ipso tempore, cum jam oppugnatio immineret, et Hesdinum jam inde5 deditum, postquam disjecta propugnaculi parte ruina aditum in urbem dedisset. Ita pensantur adversa prosperis retinetque suum Mars ut sit ἀλλοπρόσαλλος.
Ducis Vinariensis6 iter trans Rhenum instanter hic poscimus; promovemus parum, quia et Galli spes suas in comitatum Burgundiae protestantium commodis anteferunt et Erlachius7 Helvetius patriae suae securitati studet. Quod si tamen, ut cum Excellentiae vestrae votis mea jungam, haec bona malaque inter se mixta aequam nobis pacem parient, erit de quo Deo ex animo gratias agamus.
De electorum conventu Francofurti8 et nos hic audivimus et cogitat rex Galliae9 aliquem eo mittere.
D. Bannerii10 processus in Bohemia magni esse potuerant, si ad Rhenum et Danubium hostes occupatos tenuissent arma Gallica et Vinariensia. Nunc tanto tempore conglomerandi se hostibus dato et spes nostrae acciduntur et mali crescit metus.
433
Regem Daniae11 neque nobis neque Polono12 gravem fore arbitror. Batavos scio gravi bello implicitos eoque suetos multa dura concoquere. Quae causa est, cur et in Polonia non multum valituram putem horum auctoritatem.
Doleo intercidisse domum Culemburgicam13, quae inter reipublicae istius decora erat.
Princeps Arausionensis14 nisi magni aliquid aggrediatur, Gallorum spei non satisfaciet. Ipsi vero capto jam Hesdino satis adhuc de hoc anno habent temporis, ut hosti negotium facessant.
Rex Monstrolii est, D. cardinalis15 ad Abbatisvillam ituri Ambianum, Caletum aut16 alio, prout res belli exigent.
Castilionaei17 et Piccolominaei exercitus non procul Ivoia sunt ambo. Picco lominaeus illum sibi exercitum oppositum habens intutum sibi putavit quicquam pro Hesdino moliri crediturque peractis, quae in Gallia peragi potuere additurus se Hispano cardinali18 ad reprimenda Batavorum arma.
De marescalli Hornii19 libertate spes nobis aliqua datur, sed incerta adhuc. Princeps Casimirus20 rogatu Radzivilii21 a Cisterone in Silvam Vicennensem transfertur. Hoc ipsum et quia legatus22 huc e Polonia venit, facit, ne libertas ejus desperetur.
Magnus D. cancellarius23 mare transiturus nondum videtur.
Audio minas adhuc magis quam vim intercedere inter Anglos Scotosque: sanguinis subita occasione fusum aliquid, sed rege24, quod bellum nondum25 promulgaverit, improbante. Sed controversiae tam multae sunt tamque graves, ut difficiles sint futurae ad concordiam viae.
Ab Helvetiis et Rhaetis nihil adhuc generosum. Pontificii quantum possunt impediunt alios, ne in dilectu permittendo aliave re ulla Gallis commodent et Vallem Telinam videntur a Rhaetis emere velle Hispani.
In Italia Saniam cepit hostis. Diffluit multum ducis Longavillani26 miles,
434
metu coeli Italici; tum vero civitates nonnullae obsequium in viduam27 detrectant favore in ducis pupilli28 patruos29 et imperiorum Gallicorum metu.Opto Excellentiae vestrae cuncta felicissima.
Excellentiae vestrae ad omnia observantiae officia semper paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Iulii novi Cal. anni 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alfenae 2/12 Julij A.o 1639.