Vir nobilissime et amplissime,
Remitto exempla literarum Pauli Veneti2 ad Mornaeum3, virum magnum, sed qui parti suae neutra pallade profuit.
In epistola tertia pro ‘facesset’ repone ‘faceret’ et illud ‘professione’ oppone ei, quod praecessit ‘affectu’, ut utrumque regatur a voce ‘propensum’. ‘Non faceret’, id est, ‘non mitteret’.
De Peiraredii4 notis dico quod nuper5, conveniunt quaedam cum iis, quae ego margini adscripseram. Sunt et alia valde bona; quaedam interprete non mutatore egentia, quod facile, si huc veniat, me ipsi demonstraturum confido.
Vale, vir amplissime.
Tuus tuo merito
H. Grotius.
Lutetiae, 27 Iulii 1639.