eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4229. 1639 juli 30. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Gravem luctum haec fert epistola e fortissimi ducis Bernhardi2 morte, quem prope unum principis dignum nomine habebat Germania. Neuburgi clarissimam factis vitam finiit, 18 Julii, cum ultra quatriduum non aegrotasset. Febris ardens ambiguas reliquit judicationes aut pestilentiae, quae illis locis non abest,

    492

    aut veneni, cujus suspicionem vix vitare possunt potentum exitus. Eam auget, quod penes caesarianos pridem rumor et spes fuit eum non diu victurum.

    Est autem nobis hoc tristior hic casus, quod ereptus est nobis in ipso tentamine rerum, quas pridem optabamus. Ponte enim e navibus ad Neuburgum perfecto parabat obsidioni eximere Hohentwilam, deinde ea per Germaniam aggredi, quae a Bannerio3 partem hostium distraherent, Bavaricum militem dissiparent et ecquid in Germania restaret animatum ad spem libertatis experirentur. Nunc non omnia tantum ista corruerunt, sed et horribilis nos metus subit cogitantes exercitum sine duce, urbes sine domino et ante oculos omnia illa in exiguo principatu, quae in magno imperio quondam apparuere, cum domitor Asiae Alexander sine certo haerede est mortuus4. Nam et hic sine haerede decessisse dici potest, cujus haeredes apud hostes sunt, suspecti Suedis, quorum multi sunt in isto exercitu, suspecti Gallis et vicinis et pecuniae praebitoribus.

    Accedit dolor alius, quod mareschalli Hornii5 videtur prorogari captivitas eo rebus humanis exempto, qui solus Waertium6 reposcere poterat.

    Anxium me habet et quale posthac sacramentum dicturi sint milites. Sed eam curam Mochelio7, qui tanto est propior, relinquo.

    Venio ad alia, vel in hoc, ut nonnihil ab hoc moerore requiescat animus. Salza quatuor muris lapideis totidemque turribus, extra vero perexiguis operibus munitum oppidum per dies plus quinquaginta resistere Gallicis armis, quae a regii sanguinis principe8 gubernabantur, potuit. Capta est impetu die 19 Julii, cum per cuniculos quatuor satis felices patuisset aditus et interpellatus praefectus9 deditionem oppidi, ideo quod in conspectu essent auxilia, ferociter recusasset. Itaque caedes irrupto oppido facta est: praefectus et octingenti, qui supererant, milites, in arcem, quae in media urbe est, refugi vitam precibus impetravere; captivi autem facti Tolosae et aliis Languedociae urbibus custodiuntur. Machinae in oppido capto repertae XXV, alimentorum, globorum, pulveris bellici bona copia. Hostilis prope Perpinianum exercitus novem millia peditum habet, equitum duo, satis magnum impedimentum, ne progredi princeps Condaeus possit.

    Classis regiae, quae in Oceano est, navis una reginae10 dicta nomine ad Portum Morbiani fracta est, alteri fractus malus.

    At Castilionaeus11 Luciam jam alterum cepit. Videtur rex12, qui in illis est locis, id agere, ut Sedanum, quod in tutela est Galliae, suae faciat potestatis duci Bulionio13 urbis principi parum fidens, quod ipsum uxor14 Hispanicis partibus apertius quam ut ignorari queat favens regere credatur, praeterea ferens graviter

    493

    receptum ibi esse his, quibus praesentes Galliae res displicent, qualis comes Suessionensis15 et Remensis archiepiscopus16. Sed metuens id comes ex proximo agro duo ferme millia in urbem advocavit.

    Obiit in Italia marchio Leganesius17; cardinalis autem Valetta18 post Longavillani19 adventum veniam orat videturque Romam secessurus.

    Princeps Thomas20 cepit Cunaeum, Cevam, Savillanum, Fossanum, Mondevium. Galli post captum Bernesium cum XII peditum, VI equitum millibus, Astam Novam assident.

    Imperatoris21 gaudium ob mortem ducis Bernhardi reprimetur domestico luctu. Post Philippi enim filii mortem, amisit et alterum Maximilianum.

    Bavaricae sub Glenio22 copiae ad octo sunt millia, quatuor alia millia dicuntur ab illis exspectari, praeterea Melo23 cum novo exercitu ex Neapolitanis, Siculis, Helvetiis, transire Alpes. Ea tempestas hoc periculosior, quod in navem gubernatore viduam incumbet.

    Helvetiorum legati24 comitatum Burgundiae eximere bello conantur. Pontificis25 vero extraordinarius nuntius26 pacis conditiones regi proponit irrito, ut reor, labore et hic et illi.

    Helvetii et Rhaeti suis factionibus involuti manent videnturque eorum praevaliturae partes, quibus belli fortuna aspiraverit.

    Dolet regi et cardinali27, quod princeps Arausionensis28 in extrema Flandriae ora tam diu desidet otiosus satisque habet incerto metu hostem distinguere.

    Tum vero et Hessi suas res agunt, corrumpunt publicas. Vereor, ne brevi in unum Bannerium tota vis belli se conglobet. Sed Deus, qui improviso nos vulnere percussit, idem et improvisa adferre poterit remedia, cujus paternae tutelae, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam commendo.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 20/30 Julii 1639.

    Exercitus ducis Vinariensis et Guebriani29 habere creditur sex equitum, quinque peditum millia. Hohentwilam qui circumsident hostes putantur esse V millia. Rex apud Virodunos est, ire Metim creditur, ut in ea urbe reliquias tollat factionis. Castilionaei exercitus XV millium esse dicitur; plures ad eum mittuntur cohortes. Hesdinum munitur magis. At Mileraei per morbum discessuri vices

    494

    interim implere dux Incolismensis30 recusat. In Condaei principis exercitu deest pecunia.

    Archiepiscopus Burdegalensis31 cum classe Baronam iturus est.

    Prandium regina32 nuntio33 dedit, quod stetit VI millibus florenorum.

    In Normannia leves quidam sunt ob tributa motus, nihil levamenti in publicum, coeptantibus autem perniciem allaturi34.

    Archiepiscopus Remensis gratias regis quaerit et videtur sua consilia e comite Suessionensi segregaturus. Dux Carolus35 capto Avausio in comitatum pergit.

    Publicani Lugduni hanc in urbem venientes in itinere plurima pericula adiere.

    Mitto indicem fasciarum, quibus delphinum36 donat pontifex. Putatur rex daturus imperium in milites Vinarienses comiti Nassavio37, qui ibi est, de urbe autem Brisaco acturus cum Erlachio38. Eorum locorum, quae in comitatu Burgundiae ceperat dux Vinariensis, Pontarlerium quidem et Hippolyti oppidum incensa sunt; Iouxiam, Nazaretum, Francimontium bonis praesidiis tenentur.

    Piccolominius39 cum exercitu peditum octies mille, quater mille equitum inter Duacum est et Bouchainium. Rex in Lotharingiam aut Metim it.

    Fert fama Gallos potitos Villa Franca Sabaudiae et sexcentos ejus gentis in Nicaeam introductos. De repetendo etiam Fontarabiae obsidio sermones sunt.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Copie Kopenhagen, Kgl. Bibl. coll. Ny Kgl. Saml. 2330, 4o met enige kleine verschillen. Gedrukt Epist., p. 548; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 628.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - Toen Alexander de Grote in 323 zonder duidelijke opvolger stierf viel zijn rijk ten prooi aan de strijd der diadochen.
    5 - Gustav Karlsson Horn.
    6 - Johan van Werth.
    7 - Friedrich Richard Mockhel, Zweeds agent te Benfeld.
    8 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    9 - Miguel Lorenzo Bravo.
    10 - Vgl. no. 4228, p. 490.
    11 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - Frédéric-Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    14 - Eleonora van den Bergh.
    15 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    16 - Henri II de Lorraine, later hertog van Guise.
    17 - Diego Mexía Felipez Guzmán, markies van Leganés. Hij stierf eerst in 1655.
    18 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    19 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    20 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    21 - Ferdinand III. Op 22 juni en 29 juni stierven resp. zijn zoontjes Philipp August en Maximilian Thomas.
    22 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen.
    23 - Francisco de Mello.
    24 - O.a. Johann Heinrich Elmer.
    25 - Urbanus VIII.
    26 - Ranuccio Scotti.
    27 - Richelieu.
    28 - Frederik Hendrik.
    29 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    30 - Charles de Valois, hertog van Angoulême (1573-1650).
    31 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    32 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    33 - Federico Sforza, vice-legaat te Avignon.
    34 - Het betreft hier het begin van de opstand van de ‘Nu-pieds’.
    35 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    36 - De toekomstige Lodewijk XIV; voor een beschrijving van de geschenken zie men de Gazette de France, no. 100 dd. 28 juli 1639.
    37 - Wilhelm Otto von Nassau.
    38 - Johann Ludwig von Erlach.
    39 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.