570
Vir amplissime,
Nuper ad te satis prolixe per eum ipsum scripsi2, qui caussa fuerat diuturni mei silentii, Georgium Thomason3, bibliopolam Londinensem, qui ante biennium libros illos, de quibus ad te et lectissimum Reigersbergium4 scripseram, curandos susceperat. Iam tandem illum esse Parisiis audio, unde et fidem iam tandem suam meamque liberasse certo spero. Cum literis nuperis accepit et librum tibi tradendum, qui accuratam de motibus Scoticis hodiernis - nam recrudescere incipiunt - narrationem regis mandato scriptam5, complectitur.
Etsi spero spem meam non falsam esse et omnia tibi recte tradita, religio tamen mihi fuit hunc virum doctum tibi, ut ait ipse, non ignotum, postquam per aliquot dies iucundissima eius consuetudine fructus essem, Parisios euntem sine meis ad te dimittere; saltem quae meam erga te observantiam, quam omnibus cupio esse compertissimam, testarentur.
Inter alia, quae ex sermonibus lectissimi viri didici, istud erat, viri clarissimi et doctissimi Notas in N.T.6 dudum promissas tandem prodiisse. Ego eas nondum vidi, sed quales sint, videor mihi ex iis, quae scripsit in sacrum paraphrastam7, posse subolfacere.
Dum de illis loquimur, venit in metem tuarum8, vir summe; quas tu quidem an unquam promiseris, nescio: illud certo scio a multis illas avidissime exspectari, a nemine vero avidius quam a me, qui non alioquin admodum φιλόζωος in parte felicitatis ponam, tamdiu - si te vivente proditurae sunt - mihi vitam prorogari, donec illarum lectione animum meum oblectavero.
Vale, vir magne, et constanter ama
tibi devotissimum
Mericum Casaubonum Is. f.
Cantuar. VIIII. Kal. Sept. 1639.
Adres: Viro dignitate amplissimo meritis summo Hugoni Grotio, Legato Swecico, Lut. Parisior.
In dorso schreef Grotius: 21 Sept., M. Casaubonus.