eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4282. 1639 september 3. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Rex2 jam, credo, Lugdunum erit et audio in magna spe esse Burgundos comitatenses adipiscendi, ut extra bellum sibi esse liceat, quod negotium antehac extra spem omnem esse videbatur.

    Indutias Italicas rex probavit.

    Elector Palatinus3 pecuniam ex Anglia habebit. Commendat eum exercitui

    575

    marchio Badensis4. Tamen, quantum ex comitis Licestrii5 sermonibus intelligo, ut societatem nobiscum induat rex Britanniae6, non est hoc quidem tempore sperandum. Acturum tamen se in Gallia de foedere non negat idem comes Licestrius. Sed perseverat in voluntate tentandi prius tentatum jam frustra toties imperatoris7 animum.

    Exspectamus interea, an auctoritatem habitura sint apud exercitum mandata, quae rex Longavillano8 dedit, qui Genevam transiens ostendit, quos habebat a rege codicillos mandati sibi in illum exercitum imperii.

    Non omittunt et caesariani tentare executorum testamenti9 et tribunorum fidem. Instituti quidem bonorum haeredes a duce defuncto10 sunt fratres11. Sed ut terras Gallorum pecunia, Suedorum etiam sanguine quaesitas insidere sinatur princeps aliquis pace Pragensi illigatus, neque cum Suedorum neque cum Gallorum rationibus neque cum Germaniae, ut nunc res sunt, bono convenit. Erlachius pleraque ad se trahens jam in invidia apud collegas esse dicitur. Deliberant jam cum his et Guebrianus12 et missus ab aula Choisiacus13. Rediit enim Rosa castello structo ad fines Helvetiorum. Ohmius et Nassavius apud Landavium militem suum reliquere.

    Hostilis exercitus habet peditum quatuor, quinque equitum millia et cohortes exspectat alias. A Spirensibus in urbem admissae eorum copiae non sunt.

    Seditio Lotharingi14 armis repressa est. Manent in armis rustici in parte Normanniae Britanniaeque non magno hactenus successu.

    Creditur passim pax inter Turcas Persasque facta per visirios15 in finibus agentes, quibus plena potestas data erat a principum utroque16. Dicitur autem composita res ad eam formulam, quam olim concessit Persis Solimanus17, ex qua provinciae multae a Persis occupatae ad imperium Turcicum redire debent. Ingens navium paratus tum apud Turcas tum apud Afros, qui se cum ipsis conjuncturi sunt, credi facit Cretam peti.

    Venetos proprie tangit hic metus, at si quis successus Turcas, gentem per se ferocem, inflaverit, non erunt extra metum Melitenses, Siculi, Italia ipsa. Quare non mirum est laborare adeo pontificem18 in constituenda pace inter eos, qui ipsi reverentiam servant.

    Apud Rhaetos qui Hispanis student, numero sententiarum potiores mittunt Mediolanum ad firmanda publico consensu, quae in Hispania convenere frustra

    576

    opponentibus se Curiensibus, Engadinis, Bergaliis literis acceptis a Berna et Tiguro, quae eos ad fortia consilia excitant frustra, ni fallor, Gallis se non moventibus, sine quorum ope non est, ut oriatur apud Rhaetos civile bellum, nec sine civili bello sisti poterit audacia et numero et ope Hispanica praevalentium.

    Archiepiscopus Burdegalensis19 jussus in mare reverti ad vicina Fontarabiae navigare dicitur.

    Koningsmarckius20 in agro Wurtzburgensis res bene genere nuntiatur.

    Deus optimus Maximus, excellentissime et illustrissime domine, res det felices reginae21, regno ac tuae Sublimitati.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Septembris 1639.

    Tam Melianus22, legatus apud Helvetios Gallicus, quam Choisiacus ad Longavillanum scripsere, ne properet. Res adhuc parum esse coctas. Helvetii ita videntur impetraturi quietem comitatus Burgundiae, si Hispaniae rex23 Salinas et Graiam ipsorum custodiae permittat. Vectigalibus novis eorum, quae ab ipsis evehuntur aut ad ipsos invehuntur tum in Gallia tum ad Rhenum institutis opponunt sese.

    Fama per hanc urbem vagatur venisse a Bannerio24 ad regem, qui captam a nostris Pragam nuntiet.

    Cum duce Carolo agitur regis de nomine.

    Tributa nova multa abolentur. Hohentwilum etiam nunc obsidetur.

    Veneti ut sultani Turcae infensum in se animum mitigent, missuri eo sunt legatum extra ordinem et medicos duos25, quod paralyticus esse dicatur sultanus. At forte ostendet sibi nervos esse.

    Machinae a Gallis ad Laredam captae ultra quinquaginta non fuere, periere plures.

    Nicea et Villafranca plane in potestate Sabaudiae principum26 esse creduntur. Neque tamen id indutias rupit.

    Halerius27 ad ducis Lotharingi adventum deseruit Moyeni obsidionem. Et ipsius et Villaregii28 copiae se Longavillano adjungunt. Castilionaeus29 ad Mousonum est, Piccolominius30 non longe ad pagum Virtutis. Mileraeus31 Blanciacum immunit. Fontanus32 ad Airam. In comitatu Burgundiae comitatenses recepere Nazaretum, Galli Jonvellam et alia exigua loca cepere.

    577

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 558; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 642.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Karl Ludwig van de Palts.
    4 - Friedrich V, markgraaf van Baden-Durlach.
    5 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - Karel I.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    9 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    11 - Zie no. 4281, p. 574 n. 8.
    12 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    13 - Jean de Choisy de Camp.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Zie no. 4278, p. 568 en n. 18 aldaar.
    16 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen en Safī, sjah van Perzië.
    17 - Soliman I -Süleyman- (1494-1566), bijgenaamd de Luisterrijke.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    20 - Hans Christoph, graaf van Königsmark.
    21 - Christina van Zweden.
    22 - Blaise Méliand.
    23 - Philips IV.
    24 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    25 - Of deze afvaardiging inderdaad heeft plaatsgevonden en wie in dat geval gezonden zijn is mij niet bekend.
    26 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano.
    27 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    28 - Charles de Neufville, markies van Villeroy.
    29 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    30 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    31 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    32 - Juan Claros de Guzmán, markies van Fuentes.