601
Nobilissime domine,
Quo tempore ab illustrissimo parente2, eodem a Nobilitate vestra gratissimas et amoris in nos plenissimas literas accepi. Ego quantum pro ista tam prolixa benevolentia debeam, satis intelligo; quando autem rebus id ipsum possim ostendere, non video. Sed id tempus exspectans animum interim non immemorem polliceor.
Habeo autem summam gratiam, quod praeterilla, quae per illustrissimum parentem disco, alia etiam a Nobilitate vestra ut aulae propiore propiora cognosco. Ego vero gnarus inter patrem filiumque praesertim tales cuncta esse communia, talia etiam esse cupio quaecunque hic aut certis rebus aut conjectando aut rumoribus percipere possum.
Iuramentum, quale narrant Dani, a rege Galliae3 factum non puto. Caeterum et hic et in Italia et in Hispania et Viennae id agere pontificis nuntios4, ut pacem communem e suo constituant usu, pro certo haberi debet videmusque hic non pauca, quae eo ducant. Verum et hoc est ita arbitrari Gallos eam esse suam apud Batavos auctoritatem, ut sive bellum sive pacem tempora exigunt, facile eos consiliis suis sint tracturi, quo velint. Rex autem Daniae5 Suedis non optime volens in Gallos tamen est multo etiam iniquior.
Diploma pro legatis Batavorum6 ita ut emendatum est videre cupiam. Ad fedus cum Batavis non properaturos regni Suedici rectores7 arbitror ob eas, quas antehac scripsi causas. Omnes isti a Batavis legati vereor, ut multum praeterquam sibi dona impetrent. Est tam gravi bello implicata ista respublica, ut vindicandis aliorum in se injuriis se non possit intendere. Tales autem qui sunt, eorum quamvis speciosa dicta sperni solent.
Deus haec cuncta in bonos exitus dirigat idemque Nobilitatem vestram tueatur.
Nobilitatis vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 17 Septembris 1639.